r6 Exploratio prima
piius percipere, atque ita moritur sine omni activitate, aut usu; cuuitamen Deus libere homini concesserit perceptionem spiritalium sineorgano corporeo, & materialium per organum corporeum: dissolutioigitur istius organi potest tantum auferre perceptionem quae fuit peristud organum, non autem perceptionem qua: nullo organo egebat; ve-rum non est opportunum nunc de hujusmodi dubitabilibus & magnimomenti questionibus agere» donec ad corpora animata perventumsit.
Ex eodem fundamento Idea modi involvit modificatum. nec magisconcipere possumus modum sine modificato, quam vallem sine mon-te : sed modificatum non implicat modum nisi in sensu composito, quoid quod est modificatum necessario est per modum modificatum, at insensu diviso id quod est modificatum potest exiliere sine hoc modo»& cessare ita esse modificatum: Impossibile igitur est modum existeresine modificato: quod verum est etiam de accidentibus, aut accesso-riis , potentiis, qualitatibus & perfectionibus, quse omnia implicant ali-quid ad quod referuntur.
Ex dictis non sequetur separabilia posse separarim per se subsistere , 1aut distincta qua: concurrunt ad eandem speciem posse actu separari, perpotentiam naturalem, quia Deus qusdam conjunxit quae nemo separa-bit.
Superest ut rationem reddamus cur in nulla praedictarum celebriumHypothescwn acquiescamus, plerique enim uni earum ita se applicant,ut nihil rejiciant, quod certe maximum detrimentum distinctae erudi-tioni intulit; nam praeter ea in quibus omnes Hypotheses consentiunt,quedam etiam sunt vera in quibus dissentiunt, & possunt alia esse ma-gni momenti quae in nulla earum ad vertuntur, oriunda, partim ex fre-quentibus experimentis in hoc diligente & inquirente seculo inventis,partim ex accuratiore meditatione consistentium & incousistentium innatura.
^ Non est necesse multum insistere contra physiologiam peripateti-cam , quae jam satis superque rejicitur a doctioribus, qui alio pre judicionon tenentur: adeo ut omnes fere termini ei peculiares rejiciantur, licetrecte intellecti sint fatis commodi, ut forma qua metaphysica causa for-malis aptissime intelligitur, accidentia quorum loco modi substituuntur,licet nec potentias naturales nec habitus comprehendant, & quia Ari-stoteles multiplicavit indistinctas & notionales potentias ad libitum r