T>e Gravitate & levitate. 241
1. Id est obscurum per magis obscurum explicare, nam phceno-mena magnetis sunt inter abditissima natura: mysteria.
2. Facultas seu virtus attractiva inter nudas notiones jam evanuit,
& qua: tractioni ascribebantur pulsione fieri ostensum est,Explora-tione 3.
3. Sola probabilis conjectura de motibus magneticis est , quodfiunt per effluvia magnetica certa: Lc fixT figurre, quibus pori in ma-gnete aut ferro exacte respondent, quod omnibus gravibus attribuinequit, cum pleraque gravia sint lubrica.
Tertia opinio est eorum qui supponunt filamenta qusedam a terra 9perpetuo sursum & deorsum movere , ut sint quasi radii a terra-queo globo undequaque profluentes, ejus tamen figura: ut corporaqujevis facile ascendendo transeant, etiam per poros solidissimorum,nequeunt tamen ita facile descendere per eosdem poros, cujusmodiest figura in stimulis apium, aut quarundam herbarum staminibus, at-que ita quo corpora sunt solidiora, eo efficatius per descensum ho-rum radiorum ad terram rapiuntur, & quo propius gravia ad terramaccedunt, pluribus istiusmodi radiis penetrantur, & attrahuntur, qua:est ratio cur gravia in descensu motum accelerant.
Verum ista opinio est omnino precaria, cum nulla alia ratione ta-les radii dignoscantur, sed insuper est inconsistens, nam materia in-animata non est capax variabilis motus ab intrinseco principio, perPostul. 7. multo minus contrariorum motuum,sursum & deorsum,si ergo isti radii terrestres ab extrinseco principio ita moveantur, ori-ginalis causa gravitatis remanet inquirenda.
Quarta opinio vulgo recepta tam a peripateticis quam atomistis, 10est, quod gravia moveant ad centrum ab intrinseco principio, sed di-versimode explicatur, atomista: tenent omnia corpora este gravia, &quo plus habent substantia: plus etiam eadem proportione habent gra-vitatis , atque ita corpora solida in quibus nihil est vacuitatis, este gra-vissima , levia autem sunt tantum minus gravia; peripatetici vero le-vitatem tenent esse qualitatem oppositam gravitati, ideoque corpo-ra gravia per potentias motrices a suis formis profluentes moventurdeorsum versus centrum terra:, vel ut ad proprium elementum, autsitum in universo,levia vero moventur sursum a centro terra:,ver-sus sua elementa & loca, & cum tota materia in quatuor vulgaribuselementis contineatur, terra deorsum ad terram, aqua ad aquam mo-
H h vetur,