Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

.r88 Exploratio quinta

cata per superiorem partem pali fortius elevat contrariam partem»quam eadem vis applicata inferiori parti proportionalster.

Similiter in motu corporum unitorum, partes quo magis a centrodistant celerius moventur, quia omnes circuli necessario simul circuitus 'perficiunt,ideoque quse longiores circulos describunt eodem tempo-ris spacio, celerius movere necesse est, & ita projectio augetur a ce-leriori pulsu, ideoque singula: partes quo magis a centro distant for-tiores projectiones faciunt, & quo propius imbecilliores, ergo longiorradius descendens multo celerius movetur, & ampliores projectionesfacit,quam brevior radius ascendens.

Ergo proportio distantia ponderis aut alterius potentia elevantis a cen-tro , eadem e fi cum proportione quantitatis ponderis elevandi , ut si oppo-siti radii sint ecqualis gravitatis, pondera iis annexa si sint atqualis gra-vitatis ,& atquidistantia a centro,se mutuo in ecquilibrio detinebunt,ut duo opposita pondera, sed si unum pondus per duos pedes distet acentro bipondium per unum pedem distans requiritur ad atquilibrium,

& si sit minus elevabitur ad perpendiculum.

Hinc ergo causa virium vectis inclarescet, nam vectis est ejusmodipalus, aliquando ligneus , sed frequenter ferreus, qui non ita facileflectitur ac ligneus in magnis ponderibus elevandis, fulcrum vectisest loco centri modioli,& pes vectis est loco partis pali modiolumtranseuntis.

Idem etiam cernitur in statera Romana , ut postea patebit.

Ergata autem nihil aliud est quam plures pali in eodem modiolofixi, in ea distantia ut manus operarii ab uno ad alium porrigi poslet,

& omnes sunt radii ab eodem centro.

Rota autem concipi debet ut fit ex radiis se mutuo tangentibus, glo-bus est compages multarum rotarum, qus sunt omnes sectiones glo-bi, media sectio circa Equatorem seu maximum circulum globi,facitrotam amplissimam, reliquae sectiones sunt ordine minores; a globoautem aut a rota fiunt projectiones circumquaque, ab extuberandis &cavitatibus superficierum, majores vero projectiones a quadrantibus,superior descendens facit maximam projectionem descendentem, in-ferior quadrans descendens facit projectionem transversalem, inferiorquadrans ascendens facit projectionem ascendentem , superior qua-drans transversalem, qu* omnes concurrunt ,& nulla reliquis contra-datur.

?ro