Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

Dck Gravitates levitate. 289

Procedamus nunc ad singula instrumenta mechanica, & prodictaiisdem applicemus, atque specialia in singulis consideremus, inchoandoab utilissimis, & primo a rota.

Rota est omnium instrumentorum mechanicorum communissimum 114& utilissimum, inde enim onera devehuntur multo facilius & minoribusimpensis quam portando, aut aliter transserendo.In locis planis immen-sa onera ab uno viro propelluntur per unum par rotarum, Aujus axi eri-guntur duo fulcra quibus affiguntur longas trabes transversis palis fixas,iis imponuntur onera, ita ut sint in aequilibrio ante & post fulcra, un-de unus operarius propellit istam machinam facile, quamdiu onera ma-nent in aequilibrio, in plateis, ubi rota nequit impressiones efficere,alibi enim rota a tanto pondere profundas impressiones efficeret, at-que inde progressus impediretur, prscipuum operarii officium est de-tinere machinam in aequilibrio, ubi aliqua inasqualitas occurrit.

Frequentior tamen usus est plurium rotarum in bigis, quadrigis, 115in curribus, rhedis, & carris, & quo, ampliores sunt rotas eo sunt po-tentiores, verum aptari debent ad staturam trahentium , ut onera at-que axes rotarum sint seque alti cum partibus animalium trahentibus,aut pellentibus, inde enim onera manent in aequilibrio, sed si axis sitjumentis altior, pars oneris iis incumbit, & si sit inferior multo majorvis requiritur, idcirco in locis aequalibus multo graviora onera deve-huntur quam in inaequalibus, ubi necesse est aequilibrium oneris mu-tari , ideoque non debet imponi gravius onus, quam jumenta in ascen-su trahere possunt.

Illud est mirandum in rotis, quod duplicem motum perficiunt, re- 116ctum scilicet, quo procedunt, & circularem, quo circa suos axes vol-vuntur , cum tamen idem plurimis modis simul cieri nequit, per Post.

11. ergo licet videantur duo diversi motus in rota procedente, est ta-men unus tantum motus spiralis, quod facile demonstratur, si creta itainfigatur lateri rotas ut promineat, si enim rota procedat per parietem,quam creta taiigit, creta describet in pariete lineas spirales per totumprogressum.

Ratio autem evidens est, cur globi aut rota: facilius volvuntur n 7quam ulla alia figura, nec ulteriori explicatione aut probatione eget.

Inde etiam ratio patet cur onera minori vi deferuntur per rotasquam ullo alio modo, quia onera quantum sunt horizontalia non mu-tant asquilibrium rotarum,ideoque minima vis alteri hemifphasriorc-

O o tas