Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

Ds Oleo. 4,2 5

7. Cum igniculi ex oleo evaserunt exhalando , aut supprimuntur,oleum non amplius est volatile, aut fluidum, sed firmum licet molle.

Experientia notum est oleosa corpora aeri exposita fieri minus in-4 2flammabilia, & tandem nusquam inflammari, sed tantum diflipati,quia igniculi in aperto aere progressu temporis evaserunt, unde satisevidens est ignem & oleum esse diversa corpora, & non (ut quidamautumant) ignem nihil aliud esse quam oleum fugitivum & volatile,in turbativo motu.

8 . Particula: transversales olei multo sunt plures quam aqure, ideo- 43que oleum est tenacius aqua, & difficilius sit fluidum aut volatile.

9 . Oleum mulco firmius adhaeret particulis salinis quam aqueis, 44quia salia sunt asperiora, ideoque sal difficulter ab oleo separatur.

10 . Oleum non solum detinet & deprimit igniculos , sed etiam 45spiritus, unde olea in varias species distinguuntur, & sanativos effe-ctus corporum a quibus eliciuntur retinent, & etiam concreta salina du-ctibus plantarum & animalium adaptata, qua: peculiares operationesistorum corporum producunt.

11. Oleum est aqua subtilius, & transit ubi aqua nequit, quia ipsius 46stamina filamentis aqueis sunt tenuiora.

12 . Cum oleum sit aqua tenacius, aptius est ut in pelliculas aut ner- 47vos formetur quam aqua, inde etiam oleum afficit olfactum, cujuspori sunt arctissimi, quem penetrare nequit aqua, aut sal.

13 . Oleum cum sit flexije & lubricum ineptum est ad pungendas 4^papillas lingua:, ut gustum excitet, quod sali proprium est , ideoqueoleum a sale purificatum est insipidum.

Reliqua olei phaenomena tam facile a nostra hypothesi deducuntur,

& inclarescunt, ut non sit nece fle ea ulterius prosequi, ideoque addifficultates quasdam, qu-e a quibusdam experimentis oriri videntur,solvendas procedendum est.

i. Chimici isti qui omnia corpora ad salia redigere conantur, recur- 49runt ad nota experimenta, quibus corpora sulphurea & pinguia calci-nantur, atque ita in sal mutantur, non per substantialem transmutatio-nem , sed per naturalis status restitutionem , quod ulterius prose-quuntur ii qui aquam unicum omnium corporum constitutivum velprincipium passivum autumant, nam non minus facile sal per aquam sol-vitur, insipidum redditur, quam alia corpora calcinatione in sal mu-tantur.

Hrec

Hhh