Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

568 Exploratio decimanona

tubo totus decidat, nec Mercurio in pixide promineat, & extra re-cipiens est barometrum , unde gravitas aeris mensuratur , nam utaer communis sit gravior, magis deprimit Mercurium in tubulo, cuiincumbit per aperturam superioris extremitatis , & prout fit leviorMercurius ab aere in pixide incluso ulterius elevatur, nam aer in pixidenon ita facile alteratur ac aer externus, ideoque externus aer gravitatesuperat elasticitatem inclusi aeris, vel ab ea superatur, & proportiona-lster fit ascensus vel descensus Mercurii.

77 Quemadmodum per barometrum in aperto aere, aeris gravitas de-monstratur, ita elater inclusi aeris clarissime ostenditur, ej usque di-scrimen ab elatere aqua?, ad quod probandum simile plane instrumen-tum fabricatur, -cum hoc solo discrimine, quod loco aeris aqua inpixide supra Mercurium continetur \ unde cum exhauritur aer de reci-piente, aer in pixide semet expandit, Mercurium propellit, ipsum-que insequitur, ad dictas stationes, at instrumentum ubi aqua est, pa-rum aut nihil propellit Mercurium, nec ipsum insequitur, unde nul-lam elasticitatem exerit, nisi summa vi comprimatur infra ordinariammolem aqua? frigida?.

Ex barometro etiam demonstratur cylindrum Mercurii 27. 28 aut29. digitorum este in tequilibrio cum cylindro aeris ejusdem diametri,a summitate atmospha?r£.

Clarius ergo nunc apparet quod supra innuimus , quod elevatio &suspensio Mercurii est a gravitate aut elatere aeris , nam pro omnivarietate aeris, Mercurius proportionalster variatur, quod manifestumest, cum non solum Mercurius exhausto aere totus decidat, sed admissoacre eodem modo attollitur quo deciderat, & intruso aere proportio-nalster ulterius elevatur.

Nec est peculiare Mercurio quod in tubo suspenditur, aut exhaustoaere decidit, verum cuilibet alteri liquori competit, cum est fluidus,omnes enim suspenduntur altius aut depressius, prout sunt graviores autleviores, in eadem proportione quam habent cum Mercurio in gravi-tate, ita aqua quT fere quatuordecies est Mercurio levior, in antliasuspenditur ultra zo pedes , & proportionales servabit varietates indiversis regionibus, aut diversis tempestatibus ejusdem regionis, acservat Mercurius, & fi Barometrum aqua impleatur, exhausto aere totadelabetur, quod sepe expertum est.

78 Si tubus aqua plenus in aperta aqua eodem modo imponatur ac Mer-curius