Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

Ds Aere & Atmosphara. 595

tracto aere in ista vesicula, pisces fiunt aqua specifice graviores, & de-cidunt , non natando, led ingravescendo, ideoque remota pressuraaeris,' aer in ista vesicula semet expandit, nec a vi musculorum con-trahi potest , unde pisces ad summitatem aqua: ascendunt, & cummorbidi fiunt nequeunt amplius dorsa qua: sunt graviora superius deti-nere , sed inferius volvuntur, & supini fluctuant.

Clarior multo causa est cur alia animalia spirantia in vacuo emoriun* >45tur,. quia non solum vicinus aer exhauritur, sed aer etiam in faucibus& thorace, unde nequeunt amplius respirare, atque remota pressuraatmosphterse, sanguis & humores in iis ut in piscibus intumescunt, necvasa iis transmittendis sufficiunt , atque inde sistitur circulatio san-guinis.

Inter experimenta Magdeburgica unum est fatis notabile, quod cumquidam astabat apertura instrumenti Magdeburgici exhausti, cum la-tior apertura verticillo subito aperiebatur, totus aer ex pectore astantisin evacuatum instrumentum subito prosiliit, quod astans sensibiliterpercepit, non sine periculo mortis.

Cum ergo in vacuo respiratio cessat, quia externus aer adeo est de-bilitatus ut nullam fui partem posset de recipiente expellere, eadem decausa,licet thorax a musculis expandatur, vicinus aer debilitatus non po-test irruere in thoracem, ut in aperto aere, ergo cessat respiratio, atqueinde vita non diu durat, statim enim deliquium sequitur, quod immis-so aere aliquandiu restituitur, postea tamen non restituitur deliquium,sed est certiffimum indicium mortis.

Ansahst offertur disputandi, quare respiratio sit vita: adeo necessa-ria, & quare mors non statim sequitur profundissimum deliquium,sive fiat a defectu respirationis, aut circulationis sanguinis, nam ipsofacto mors ex iis non sequitur, ex brevissima absentia respirationis,aut circulationis,ergo oportet aliquid aliud accedere ad inferendammortem, nam animalia in recipiente primo palpitant, dein convul-siones patiuntur, denique immota jacent, sine omni vita: signo, quan-doque tamen restitui possunt, quandoque non, crinomenon igitur estquXnarn sit praecisa & plena causa istius discriminis, & mortis.

In theoria animalium inportans & intricata ha:c quxstio accurateest discutienda, post specialia experimenta ad eam indagandam, mul-tasque meditationes. Hic tantum quid obiter consideranti occurritofferetur.

Respi-

Fsff r