Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

55 )6 Exploratio decimanona

>46 Respiratio non videtur vito necessaria,nam in profundis deliquiis diucessat, amphibia in aqua per longum tempus delitescunt, pisces vi-vunt fine omni respiratione, partus animalium in utero non respirant,& communiter recepta opinio est, sanguinem tum per pulmones nontranscurrere, sed per breviusculum ductum inter dextrum & sinistrumcordis thalamum transfundi, atque circulationem ita procedere. Necstatim clauditur iste ductus, edito partu, ideoque infantes indemnes vi-vunt facie pannis fatis craffis obtecta, quod provectiores licet multofortiores non sufferrent, sunt etiam urinatorum stirpes qui suos liberosmasculos ad id officium ab infantia parant, unde possent in aqua vivereut amphibia, quod probabilius conjicitur fieri retinendo ductum istumaliquantulum apertum , ut inde circulatio sanguinis aliquandiu proce<-dat. Ergo respiratio videtur tantum necessaria dum sanguis transcurritper pulmones post originarium ductum perfecte clausum, sive id sitiquia aer respiratione propellit sanguinem per pulmones , cujus defectusanguis ingurgitatur, & circulatio cessat, sive ad fluorem & ardoremsanguinis requirantur spicula nitrosa qua: in aere volitant, & in sangui-nem per tenues & porosas venas & arterias in pulmone impelluntur,nam anatomici ostendunt sanguinem in pulmonibus multo fluidioremfieri quam in venis, certum etiam est fervorem & vim ignis pluri-mum augeri a spiculis nitrosis.

Huic conjecturae favet quod animalia pleno inclusa quamdiu vivuntvim elateris minuunt, quod ex subsidentia Mercurii est evidens, nec du-bium est quin a spiculis nitrosis elater aeris augeatur.

Ulterius etiam confirmatur, quia respiratione aer inclusus ineptus fitad vitam continuandam, quod non videtur oriri a calore aeris, namextrinseca applicatione frigidorum circa recipiens calor excessivus pro-veniri potest, nec a suffocatione per incrementum aeris, & per fuli-ginem sanguinis, qui expiratione prodit, sed longe probabilius vide-tur fieri per consumptionem nitri aerei, unde sanguis fit languidus &stagnans.

Clarum etiam est ab experimentis animalium in recipiente, quodanimalia citius extinguunturin aere factitio, quam naturali, nec indif-ferenter , sed aer e quibusdam corporibus prodiens citius enecat quamqui ex aliis, & in unis animalibus magis quam in aliis, prout particula:istorum corporum aeri immista diversis animalibus prosunt aut ob-sunt.

Certa