Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

De Vacuo .

6iz

tantum extrinseca denominatio a voluntate aut intentione divina, &si ista intentio communicaret realitatem, tum intentio divina de impe-diendis actibus creaturarum , necessariis, aut voluntariis, tribueretiis realitatem, quia haec non minus quam illa sunt objecta divinae inten-tionis & propositi.

Ista ergo distinctio Entis realis in possibile & actuale est sine omni 9reali fundamento , atque fons innumerorum errorum , inconsistenscum perfectione divina, & nusquam requisita ad naturo scrutinium,quod nullatenus nititur notionibus secundis.

His promissis resumamus rationes pro impossibilitate vacui, praeci-pua est quod si esset spatium sine corpore , possent esse etiam plura,eaque vel aequalia vel inaequalia, inaequalium etiam esset certa propor-tio , pollent etiam esse vel contigua vel distantia » & innumerae distan-tiarum proportiones, spatia etiam haberent partes, situs, figuras,eslentque divisibiles, mensurabiles, impenetrabiles, hoc est unumspatium non posset esse in alio, & omnes hat enunciationes essent arter-no veritatis, omnia etiam attributa essent realia, ergo etiam subje-ctum : nam non entis nulla sunt accidentia , ergo spatium haberet tri-nam dimensionem, nec esset accidens, aut modus, sed substantia,ergo vel esset spiritus vel corpus, nequit esset spiritus nisi cogitet, er-go esset corpus, ergo ubi imaginatur spatium sine corpore esset verecorpus. Quod ulterius confirmatur, quia omnia attributa corporis spa-tio quadrant, nec quicquain esi quo unum ab altero differt.

Non densunt viri docti qui his rationibus irretiti se extricare nequi- iobant, nec inde tamen erant convicti vacuum esse impossibile, ideo-que ex angustiis evadere conati sunt , concedendo tertiam susiantiie -speciem, praeter spiritum & corpus, nempe spatium, cui omnia pro-dicta attributa realia attribuerunt, similia quidem sed distincta ab at-tributis corporeis» adeo ut sint partes spatiales, extensio & dimensio-nes fpatiales, proportiones etiam atque figuro, situs, contiguitas,

& distantia , istud autem spatium a corpore differt , quod corpussit mobile & impenetrabile , spatium vero penetrabile & immo-bile.

Verum nulla necessitas cogit hoc concedere, nam si imagina-tioni indulgeamus , (quo chimeras cudit ad libitum , & quan-dam omnipotentiam imaginariam affectat,) nullis erit finis commu-niscendi nova entia realia, novas sustantias, nam mens humana ne-

Hhhh Z quit