618 Exploratio vige fima
Pro replica orta est controversia quomodo rarefactio & condensatiofiant, num scilicet eadem partes substantiales possent majorem quan-titatem admittere sine additamento aliar um partium substantialium, de''qua Iis nondum est sopita, & quL ab omniqus ingeniis non clare per-cipitur.
Verum cum sensibile sit lumen ad nos transinitti cum sol est infrased prope horizontem, & in majori distantia non transmitti, cum ta-men radii solis splendeant per totum, ubi non est umbra corporis opa-ci , Sc cum ab omnibus planetis opacis radii ad nos reflectantur, clarumest,superiorem regionem circa lunam non reflectere lumen ad nos, sicutMiserior regio circa terram, ergo fuit vulgaris error, quod aer sit simi-lare corpus a terra ad lunam , nam inde esset perpetuum crepuscu-lum.
Ergo concludebatur attherem esse diversum corpus ab aere quemspiramus •, eoque subtilius, quod aeris interstitia replet > & quod perporos vitri transit, & locum supra Mercurium implet.
Multisque experimentis probatum est aerem esse corpus grave, &quo magis condensatur gravius fieri, licet nihil tale in aethere detectumsit: ergo suspensio Mercurii est a gravitate aeris, & pro varia conden-satione aeris altius sistitur, atque ut aer rarefit descendit.
Inde sensibilis experientia crepusculorum atque plurima experi-menta artificialia prsecedenti Exploratione explicata, qua» omnes ca-pacitates attigerunt, nimiam forte aversionem physiologia: atomica»induxerunt, & nimiam affectionem physiologiae Cartesiana: pepere-runt.
j Non desunt tamen aliae rationes non contemnenda: pro vacuo, in-signis est quae ab experimento de tabulis marmoreis, quae in aere firmi-ter cohaerent , sed in recipiente exhausto vix cohaerent, & facillimedivelluntur, vid.Expior.prLced.51. Difficultas est quod si istastabulae poflent separari aequedistanter, manente parallelismo, inter-stitium non poflet simul & semel undequaque repleri in instanti,& licet aether intret per omnes poros tabularum, cum tamen per par-tes solidas necesse sit efle distantiam inter poros, aether intrans per po-ros nequit distantias istas inter orificia pororum in instanti pervadere ,sed necesse erit aliquandiu efle vacuola, nec est casus hic ut in tubo Tor-ricelliano, ibi enim fuit aer, atque pari passu ut aether intrat, aer recedit:sed si quid aeris esset inter tabulas nec cohaererent in aere nec in aethere.
Dixi-