Buch 
Scriptores rei rusticae veteres latini : Cato, Varro, Columella, Palladius, quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum, cum editionibus prope omnibus et mss. pluribus collati, adiectae notae virorum clariss. integrae tum editae tum ineditae et lexicon rei rusticae / curante Jo. Matthia Gesnero ...
Entstehung
JPEG-Download
 

IO. MATTHIAE GESNERIPRAEFATIO.

F ungi enim tandem aliquando, Dei virtute, licet dulci officio, & diuvotis nostris expetito: quod tanto alacrius rusticis nostris, quin ti-bi, Lector, praestabimus, quo maiori nos voluptate finis ipselongi laboris& quasi occupatus ex difficili nauigatione portus, affi-cit. Ne vero turba opprimamur, placet ordinem quendam iis, quaehic dicenda sunt praefinire, vt primo quidem , quae singulorum scriptorum,quos damus, adhuc fata fuerint, indicemus j deinde qua fortuna coniunctisint vsi quatuor principes, persequamur; vt commemoremus denique, quid au-xilii vel ornamenti,postquam aliorum conatus fortuna intercepit,hac editioneiis accesserit.

I. Iam vt M. Catonis Censorii , qui agricolationem Latine loqui primus in-stituit (Coi. 1,1,12) vel caeterorum adeo vitam enarremus, nemo, credo, ex-pectat, in primis cum in omnium manibus versetur Fabriciana bibliotheca,quae studioios illius rei ad fontes ipsos ablegat. Scriptum ab illo de agricul-tura librum, vel ex nostris fatis certum est, ne de Cicerone dicamus ac Plutar-cho. Sed vtrum is, quem habemus hodie, qualis hodie est, Catonem aucto-rem habeat, de eo non facile est pronunciare. Illud quidem apparet, quaeVarro, Columella, Plinius, Palladius, laudant, ea nihil fere vel parum immu-tata hic legi. Habent etiam pleraque illam ex antiquitate grauitatem, breui-tatem illam, oraculis non absimilem, interlucentem illum in austeritate in-comta leporem atque fiiauitatem, quae faciunt, vt Catoniana esse, quae hicdantur, dubitari non debeat. Verum enim vero illud nemo temere mihi per-suaserit, qualis nunc exstat, & a nobis etiam post multas multorum curas edi-tur, talem hoc est hoc ordine, his totidem verbis (ne de orthographia ' quid-

a quam

* Egit de illa erudite Cl.Pontedera principio notarum suarum in Addendis,