Buch 
Scriptores rei rusticae veteres latini : Cato, Varro, Columella, Palladius, quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum, cum editionibus prope omnibus et mss. pluribus collati, adiectae notae virorum clariss. integrae tum editae tum ineditae et lexicon rei rusticae / curante Jo. Matthia Gesnero ...
Entstehung
JPEG-Download
 

II

IO. MATTHIAE G E S N E R I

quam commemorem) constantem librum ab auctore suo traditum amicis este.Primo, si Seruio fides ad Georg. 2,412 Cato libros scripsit ad filium de agricul-tura. Non illud nunc dicam libros appellari a Seruio, non librum : librumenim appellat Cicero, de Senect. c.15. Sed adfilium si scripsit Cato, allocutusillum quidem est in ingressu libri, in sine ; vt a Tullio factum videmus, vt aVarrone, vt ab omnibus, qui libros suos aliis inscripsere. Sed huius quidemrei nec vola hodie nec vestigium fuperest. Deinde, aut male nobis Catonisingenium atque orationem descripsit Tullius eo ipso loco, quem modo lauda-uimus, aut egit Cato paullo disertius vberiusque de natura & rationibus agro-rum, frumentorum, vinearum, arborum. Profecto qui fuit illo ingenio,quosuauissimus ille senex, quem pingit Tullius, is non potuit sibi temperare abamoenioribus etiam quibusdam digrestionibus & descriptionibus, quales nontantum Ciceronianus Cato profert, sed Varro, sed Columella, sed Plinius, &quicunque sunt viri humaniores. Quem modo nominaui Plinius 19,8 si 42nouiffimum libri Catonis ait este de asparagis ,vt appareat repentinam ac nouiciamviro curam fuijfe . At in nostris libris non nouissimum est de asparagis, sed se-quitur adhuc de pernis saliendis; ac ne hoc quidem fuisse nouissimum, sed deoffis Puteolanis praeceptum adhaesisse in antiquis libris, ex summario veteri siuelemmate fit manifestum. Quod ex eodem Plinio adfert ad Ca. 112 Popma,non videtur magnam vim habere : & ea ipsa, quae adhuc protulimus non ni-mis firma forte aliquis dixerit. Sed illud quale est, quod Columella 3, 2, 31ex Catone laudat, nullum genus vitium conserendum , nisi fama / nullum confer-nandum , nfiexperimento probatum. Ac ne quis dicat, ex ore forte Catonishoc acceptum traditumque posteris, alia formula de talibus vtitur Columellav. g. 1,4, i Caesonianum praeceptum , quo fertur vfits etiam Cato. Hoc quidemnon mirarer, si hodie non legeretur apud Catonem: & tamen lententia eius ha-betur in ipso principio. Extra controuersiam etiam est illud, ab eodem Colu-mella 12,50,19 plura laudari ex Catone, quam hodie eo ipso loco leguntur.Itaque pendet animus, an non iniuria facta sit a me pariter atque Cl. Schoett-genio Columellae, cum ad 1,3,1 ipsum potius Moderatum festinationis postu-lare, quam conqueri de Catone amisso aut truncato maluimus. In eo quidemcerte errare non potuit Columella; quod pratorum commendationem longam2,17,2 M. Porcio Catoni adseripsit, cum suffragatorem eius rei ipsum Tulliumhabeat. At in his Catonianis, quae nunc exstant, quintus demum prato locusadsignatur. Hoc quidem eiusmodi est, vt integritatem libri euertat penitus.Sed sunt etiam alia. Notas agri boni ex Catone laudat Plinius ig, 6 s 7 n. 2quae in nostris libris non habentur: quasque ex eodem repetisse videtur Colu-mella 2, 2, 20. Neque illud inuenio, quod ex eo adfert idem Plin. ig,6 s. gQuidquid per asellum fieri potest , viliffime conflat. Ecquis vero putabit, fanumCatonem fuisse, si immiscuit ipse pistoriis operibus votum pro bubus c. 83, aut

inter