Buch 
Scriptores rei rusticae veteres latini : Cato, Varro, Columella, Palladius, quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum, cum editionibus prope omnibus et mss. pluribus collati, adiectae notae virorum clariss. integrae tum editae tum ineditae et lexicon rei rusticae / curante Jo. Matthia Gesnero ...
Entstehung
JPEG-Download
 

VIII

IO. MATTHIAE GESNERI

prooemio, Palladius, ad ea disputamus : iniuria quidem certe in prooemio,si hoc voluit. Ita enim profecto disertus est Columella, non vt argumentumsimplex, quod doceri amat, dicendo obscuret, quod Palladio facilius aliquisobiiciat, sed vt clarissima luce perfundat omnia, & mereatur non illud modoVegetii, Columellae abundauit dicendi facultas , sed illud quoque Theodori Be-zae Epigramma, quod non in Fabriciana tantum Bibliotheca, sed hic etiamlegi dignum est:

Orphea mirata est Rhodope sua fata canentem ,

Si modo Virgilii carmina pondus habent.

Tu vero luni fihieflria rura canendoPost te ipsas vrbes in tua rura trahis.

0 superi , quales habuit tum Roma Quirites ,

Quum tam facundum viderit agricolam.

Nimirum interdum quasi vela laxat orationi, vbi argumentum vim dicentisrecipit, vt in praefationibus fere, &, vt exemplis ex medio opere petitis vta-mur,3,io,9 ieqq. 3,21,2. 7,12,1. 8,8,10. vbique autem copiosus est,A vt ru-ra , quae coluit, laeta quadam vbertate nitens & splendidus. Quam felicemverborum copiam habuerit, existimare licet, si synonyma quaedam illius pro-feramus. Quam diuersimode de caseo loquitur ? Lac cogitur, conducitur, con-crescit, congelatur, glaciatus est caseus: plantas translatas aut insitas coalesceredicit, conualefcere, comprehendere, tenere, respondere. Plantae eaedem apudipsiam ponuntur, disseruntur, panguntur, disponuntur, deprimuntur, seruntur,differuntur, transferuntur, deponuntur, depanguntur. Sed se, quod difficileerat, superasse, & ipsam naturae matris varietatem aemulatus videtur in re sim-plicissima & quotidiana exprimenda. Operae pretium est ipsi paullum auscul-tare. Agit arbor coliculum, folia,gemmas : citat virgam vitis: creat palmesmateriam: dat materias, edit frondem prima germinatione vlmus: effunditur vi-tis in materiam frondemque : egerminant vites : eiicit ex fe vitem,sarmentum .(quanquam hoc solius forte Varronis est) emicat in iugum palmes: emicat ce-leriter nux posita: emittunt oculi pampinos: enascuntur rami: euenitserius arun-do : euomit solum herbas: exit herba: exigit palmes vuas: facit caulem cicuta:fruticat e trunco vitis: fundit vitis pampinum: gemmant palmae: germinat vitisex singulis gemmis compluribus materiis cum sruclu: incitatur vitis: mittere ra-diculas: procedit sarmentum, germen de cicatrice,e tenero nepos: prodeunt semi-na : procreatur palmes: profundit vitis ex insito germen, profundit fe supra mo-dum numerus palmitum: progemmant palmae: progerminant, promunt fe, prosi-liunt vites : promunt vlmi sameram : prorepunt vndique pampini: prorumpuntnouelli caules: prouenit palmes ex duro: pullulascit , pullulat vitis: repullescit

vitis