Buch 
Scriptores rei rusticae veteres latini : Cato, Varro, Columella, Palladius, quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum, cum editionibus prope omnibus et mss. pluribus collati, adiectae notae virorum clariss. integrae tum editae tum ineditae et lexicon rei rusticae / curante Jo. Matthia Gesnero ...
Entstehung
JPEG-Download
 

PRAEFATIO.

IX

vitis nouis frondibus. Sunt quadraginta prope formulae, cultae omnes, niti-dae , rem vnam eandemque mira quadam venustate signantes.

VII. De libro, qui de arboribus inscriptus est totoque adeo Columellaeconsilio, dictum in prooemio illius libri ab Aldo, a Cl.Pontedera, & a nobisdenique. Nunc illud addimus. Diximus, videri Columellam primum tribusaut qua tuor libris rem omnem rusticam este complexum, in quorum numerofuerit ille de arboribus, solus hodie suorum fratrum superstes. Iam si ponasquatuor fuisse, omnes aliquamdiu superstites, habebis computato integro,quod adhuc legimus opere XII libris concluse, sedecim illos, quos laudat Cas-siodorus diuin. lection. c.2Z. qui locus Cei. Fabricio scrupulum mouit. PostPalladium delituisse videtur Columella, cum illum accommodatiorem rationi-bus luis putarent agricolae, ea credo caussa, quod & lingua magis ad barbariemdeclinante, & illa in menses diuisione vius est. Certe Pe. Crescentius, qui Ca-tone, Varrone,Palladio, frequenter vtitur, nusquam, quod recorder, Colu-mellae meminit. Tanto magis gratulandum nobis est, quod tot tamen codi-ces aetatem tulere. * Commemorat plures Fabricius & in his primum ex fideMenagii, qui ad Diogenem Laertium p. 54 edit. Wetst. laudat Columellammonasterii Corbeiensis, qui hodie Parisiis adseruatur in Bibliotheca S. Germanide pratis. Hunc eundem puto, quem Nie. Heinsius saepe laudat ad Ouidium,vnde plurimas ipsius obseruationes & emendationes depromere Cl. Schoettgenio61 mihi licuit. Quin aut valde sallor, aut idom estGoesianus ille, de quo deindedicetur: Pergit Cei. Fabricius, Alii tresMSS. exßant in Bibliotheca Medicea. Ho-rum vno alteroque vius forte est amicus ille Pontederae & literarumGeorgius.Quin suspicari fas est, in Mediceis numerari nunc, & iure quidem, eosdemquibus vsi sunt primo AngelusPolitianus, ac post eum Pe. Victorius, quod &ipsum in huius editionis adparatu erit commemorandum. De illo quidemvix dubito, quem quartum numerat, ac Venetiis exstare dicit Cl. Fabricius inBibliotheca S. Marci, eundem esse quo duumuiri modo laudati vsi sunt, necVenetiis quaerendum , sed Florentiae, apud sodales Diui Marci (nam & ibicolitur Euangelista; 'i vel in ipsa adeo Medicea: de quinto enim qui Augusti-nianorum S. Galli fuit aPolitiano Victorioque adhibitus, plane dubium non est^quin inter Mediceos sit referendus. Quae cum ita sint, probabile mihi est,quartum & quintum Fabricii codices, sub tribus Mediceis contineri. Aequumest autem, omnes qui magna sua cum commoditate vtuntur quotidie Fabricia-nis thescuris, non tantum comiter ferre, si is non viderit omnia : sed etiampro virili quemque sua nummos aliquot in diuitem gazam conferre. Nos qui-

b dem

* Laudauit cel. Fabr. B.Lat.To. 2 . p. 68o. locum Poggii Florentini ex dialogo de infelicitate Princi-pnm vbi inter inuentos ab illo auctores Latinos, qui ante detruncati & deformes erant, exiaxn Colu-mella ponitur. Quod ii ita est, miror, qui factum sit, vt neque primi tvpogrephi,neque Angelus Po-litianus, neque Victorius, eius rei aliquam mentionem fecerint. Quid si Mediceae BibliothecaePog-giani illi codices Columellae illati sunt ?