IO. MATTHIAE GESNERI
Xtl
uationibus haec pluscula relata sunt. Vid.V.G. ad 1,6,5. Quid si idem quo-que a Vlitio adhibitus ? conueniunt certe ad Ian. 12,3.
XI. Vegetii Renati artis veterinariae siue mulomedicinae librosIV vt scriptoribus rei rusticae Comites darem, primo illud me impulit, quodvidebam non materiam tantum nostris cognatam, led etiam insignem Columel-lae locum, apud eum quoque legi; vt mutuam sibi opem vterque scriptor prae-stare poste videretur. Cum deinde viderem, illud negotium praeclare iamaestum in tertia Cl. Morgagni epistola, ibi que inter se comparatum vtrumquescriptorem, vt vix quidquam nobis relinqueretur, abieceram consilium illudprius; mox tamen ad illud me retuli, cum praeter spem mihi offerrentur hincab incomparabili humanitate summi viri Io. Alb. Fabricii exemplumVegetii cum Corbeiensi codice * collatum, quod ad ipsum exGudiana auctioneperuenit, vnde quam plurimis locis emendatiorem dari hunc scriptorem posseanimaduertebam : hinc ab Io. Henr. Kromayero humaniorum literarumin Academia Ienensi Professore clarissimo, amico veteri, quem malo harum li-terarum fato nuper extinctum nondum eluxi,primae editionis exemplar,cumaltero Sambuci accuratissimo studio a se compositum. Videbar enim mihiipse vix reprehensione carere posse, si tantam opportunitatem iuuandi operis,nimis fere ad hunc diem neglecti dimitterem. Ambabus igitur, quod aiunt,amplexus sum munus amicorum, atque illud cum meis confecturis, & adno-tationibus, propter alias occupationes, & quod moles operis iam metuebatur,breuissimis, in medium quam potui diligentissime contuli, adiutus aliquotiesab I o. Zacharia Platnero, Medico non minus quam Philologo prae-stantiffimo: perfecique, spero, vt nunc maiore parte monstrorum quae obse-derunt Vegetium profligata, cognosci commodius, & plus vtilitatis praeberestudiosis queat. Quae supersunt pauca, ea forte confici & ipsa poterunt adhi-bito Codice MS. membranaceo, quem inter libros Bibliothecae Caesareae Phi-losophicos & Philologicos 11. L X X XI numerauit Seb. Tengnagclius, quod sub-iecit mihi Cei.Fabricius, vt & illud, Vegetii exemplum cum notis MSS. fuissein Bibliotheca Cl. Almelouenii; nec non hoc, Codicem MS. huius operis fuisseNeapoli apud illustrem Virum losephum Vallettam; idque ipsum opus cum aliisVeterinariis esse Noribcrgae penes Gottfridum Thomasium, virum, quem & nosexperti fumus humanissimum, sed de hac re propter necessariam festinationemnostram compellare nolebamus; denique hoc, meditatum esse Io. Rhodivm,editionem huius operis (id quod obleruaueram etiam ex ipsius Lexico Scribo,Voc. Fecula ) atque loca suspecta castigari sibi petiisse exMS. Mediceo aliisque;
quod
* Adfcripsit enim, quisquis primus fuit collationis illius auctor : Contuli tum exemplari descripto exMS. codice Corbtienss monasterii, tunc temporis Coloniae apudS. P ant aleonis deposito, item illud, Codex Cor-beienss optimae notae admodum antiquus , literis uncialibus exaratus , lacerus tamen (y inde ( forte hineinde ) lacunis deformatus. Quoties deficiat Corbciensis codex, tx nostri* notnlis potest intelligi.