Buch 
Scriptores rei rusticae veteres latini : Cato, Varro, Columella, Palladius, quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum, cum editionibus prope omnibus et mss. pluribus collati, adiectae notae virorum clariss. integrae tum editae tum ineditae et lexicon rei rusticae / curante Jo. Matthia Gesnero ...
Entstehung
JPEG-Download
 

XXX

PRAEFATIO I. II.

notauhnus strictitn enarranda, in quibus alioquin multi dubitarent. Quaedam intacta reliquimus, quaenos adhuc lateant, vt poilint alii, vel libris fidelioribus repertis, vel ingenii bonitate & egregia prae-ceptorum doctrina de eruditione & diligentia laudem quaerere. Nam plurimum rei Latinae referret,hos auctores, qui primi Romano generi omnium rerum expetendarum praecepta tradiderunt, quamemendatiffimos tacere. Sed hanc emendationem nostram, qualiscunque ea sit, tibi dicamus, Be r-NARDE Ivstiniane, praeclare senator, militiaeque insignibus decorate, quem in omni pu-blico munere magnificum atque prudentem fere omnis Europa cognouit. Nam in censura domi mira-bili quodam temperamento seuerus humanusque fuisti. In dicenda sententia quis senator te grauior?copiosior? & venementior auditur? Foris vero in gerendis magistratibus, quanta tua fuit clementiaatque iustitia? Sed in obeundis legationibus peculiarem illam domus tuae cum sapientia eloquentiamadeo praestitisti, vt vere Leonardum illum Iustinianum, patrem tuum, oratorem clarislimum, vt cor-pore, ita spiritu & eloquentia reddideris, possitque in familiamIustinianam per continuam seriem ora«torum id dici, quod in Curionum laudem de eloquentia historiae commemorant. Igitur, disertissimePatricie, si quando a publicis negotiis otiosus fueris, rusticos hos libros, quos legille nec inutile necindecorum erit, paulo accuratius perlegas. In quibus (quia in vtraque lingua polles plurimum) siquidmendosum inucneris, in studiosorum vtilitatem emendabis, vt possint latinae quoque literaede erudi-tione ita debere, quemadmodum de prudenti & generoso consilio res tua publica tibi debet. Vale.

II.

GEORGIVS * ALEXANDRINVS

DOMINICO GEORGIO,

INSIGNI PATRITI O. S.

F ranciscus Philelphus, quo primum magistro ad litteras Mediolani sum vsus, quotiens a discipulis in-terrogaretur, iintno vero, vt est comis facilisque natura, eos vt de se multa quaererent hortaretur,illud duntaxat affirmabat, quod exploratum sibi certumque fuistet, nixus semper tum nostrorum,tum Graecorum scriptorum testimonio. Quod fi quempiam [forte quidpiam] vel parum constitisset,vel in praesens non succurrisset: non pudebat tantum virum scriptores euoluere, vel, fi per otium idnon licuisset, studiosos iuuenes ad libros remittebat, locum indicans, vbi quod consuleretur tractariexplicarique putasset. Nonnunquani etiam si in exponendis auctoribus sententiam minus veram protulis-set, tum autem ex lectione varia, aut ab alio vel aemulo diuersumcognouisset; libenter sua damnata ex-positione alienum sensum comprobabat. Adeo veram doctrinam colebat, tantaque ex fide discipulos eru-diebat, vt nunquam contentiosus in veritatem insurgeret, aut itiuenum mentes iis praeceptis patereturimbui, quae aliquando cum dedecore & damno dediscenda forent. Admirandus profecto vir , & ab iisinprimis colendus atque sectandus, qui prompto & expedito ingenio praediti honestam cupiunt eruditio-nem. Gregorius item Tifernus praeceptor noster, nunquam a me fine honorifica & grati discipuli prae-fatione nominandus, qui viam ad multa aperuerit, quae non dico ignorata, sed vix animaduersa a doctisviris nostro tempore fuerunt. Adeo acutus & exactus rimator Romanae antiquitatis & censor Latinaelitteraturae seuerus fuit, vt non modo id probatum elegansque duceret, quod priscorum vsu confirma-retur: sed inter eos, qui in bonis litteris illustres olim fuissent, iudicium atque discrimen exigebat: quan-do quidem alius eruditioni magis quam eloquentiae conferret : contra in alio eloquentia maior quameruditio spectaretur. Illud item ante omnia ab ingenuo praeceptore, qui vtilitati discentium consule-ret, vitari dicebat, id sibi fidei postulare, quod plerique omties magistri facere solent, vt sine locupleteteste aut ratione constanti, quae enarraret, credi vellet. Et vt fuit omnibus bonis artibus tam Graecequam Latine instructus & in nostra memoria doctissimus ac sine simulatione praeceptor verissimus: sic eosmaxime omnium promeritus fuit, qui reconditae alicuius & indubitatae doctrinae amatores fuerunt.Sed quorsum tanta & tam longe dePhilelphoTifernoque repetita? Vtinam post ea tempora, quibus lati-nac litterae diu turpiter oppressae & indigne iacentes paululum respirare & se erigere coeperunt, pulsa-que foeda barbarie maiestas Latina aliquantulum emersit, qui publice per Italiam professi sunt, fiue iipublico salario conducti, siue priuatis discipulorum impendiis legerent: aut minus sibi arrogassent, autquos docebant insolescere non docuissent. Nam iam excitatis studiis, reque Latina in maius crescente,si iuuenes ingenue (vt par erat) ad diligentiam magis quam ad insolentem negligentiain instituti fuissent:nostris temporibus in Romanam elegantiam exquisitamque eruditionem prope ventum esset. Sed pronefas, perniciosam illam consuetudinem, qua nulla maior pestis studiosis afferri potest, in scholas in-tulerunt, vt quotienscunque paulo solertiorem discipulum nacti forent, plus quamconueniret eblan-diti atque laudibus attollentes, hunc ex Plauti atque Terentii anima constare dicerent; in illo vim &

copiam

* Hdttttr in foUlensmim*: & ptrtinet mCobmllam .