Buch 
Scriptores rei rusticae veteres latini : Cato, Varro, Columella, Palladius, quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum, cum editionibus prope omnibus et mss. pluribus collati, adiectae notae virorum clariss. integrae tum editae tum ineditae et lexicon rei rusticae / curante Jo. Matthia Gesnero ...
Entstehung
JPEG-Download
 

DE RE RVSTICA.

m) Arae temporalis legendum nihildubito, non temporales, vt ponit Guther. Sed quaesint arae temporales, nescio an quisquam explicet.Nihil blandius est, quam putare esse eas, in qui-bus non perpetua & stata peraguntur sacrificia, sedquae certi tantum sacri causa constituuntur.

n) Lvstrvm missvm est oblatum. Mit-tendi verbo locus in sacrificiis. Ouid. Fast. 637Falci/ero libata feni duo corpora gentes Mittite EtMet. It, 381 Inferias extinBo mittere Phoco, quem lo-cum etiam indicauit Gutherius.

o) Svovet A VRiMBVS constanter in hoclapide, & ita apud Catonem in libris MSS. tit. 14tad quem locum videnda sunt, quae notauimus exFesto, Charifio, & aliis. F. Vrsin.

p) Bovem feminam legendum, nemo,credo, ambigit. Sed illud a. ivnct. fortemaiorem difficultatem habeat. Gutherius ita le-git, Ambegnis ivnctis nefrendi-b v s II. Nimirum, quod ex Fulgentio & Festoconstat, atnbegna bos aut ouis adeo est, quae vtrin-que habet agnos, sibi alligatos, vnde nomen ortumvolunt. CJuare praestiterit ambegnam le-gere BOVEM vnitatis numero, eamque deindewafsfrySS-ai, IVNCTIS NEFRENDIBVSD V o B v S . Potest forte Gutherium iuuare, quodtransuersa linea literae N imposita est, indicium,si velimus, literae F adiungendae h. m. i\F. Ne-frendis appellationem non ad solos porculos perti-nere, sed ad arietes etiam Mucius Scaeuola ap. Fe-stum suadere videtur. Igitur etiam verueces ne-frendes fuerint, cum quinquemestres agni castren-tur Varr. 2, z, 18. Sed, vt dicam quod sentio, desi-dero nefrendis & notam, quam abbreuiaturam di-cunt, & ipsam adeo in sacrificiis appellationem.Et quis cuem nefrendem potius dixerit, quam agminivel agnam ? Quin nefrendis appellatio in ouillogenere non videtur aetatis esse, sed ad totum ge-nus pertinere. Nefrendes diBos aßent P. Mu-cius Scaeuola arietes, quod dentibus frendere non pos-sint. Qui enim ? cum non habeant dentes superio-res continuos. Qiiidsi igitur illud N. numeri no-tam dicamus esse, vt apud Gruterum CCCLXXX, Z& p. p. in hac ipsa inscriptione & alias ? caeterumita legamus hanc partem inscriptionis, BovesFEMINAS ARATRO IVNCTAS N. II. DeaDiua est Diana, huius est lucus, huius primum &capitale sacrificium, huic destinantur boue.s femi-nae, quii femina. efl&ipCa.-, aratro iunBae, quia adeam rem adhibentur steriles Columella teste < 5 ,22,1 & Palladio Mart. ir, 6. Audiamus Arnobiump. 224 extr. Quae enim causa ; vt ille tauris Deus,haedis alius honoretur -- bic jterilibus vacculis lite.Quis autem est, cui tale sacrificium offertur ? Pro-serpinam nominat Poeta,6, 251 vbi Aeneas mactatsierilemque tibi , Proserpina, vaccam. Dianam autem& Proserpinam, idem numen esse notum est. Ita-que Seruii adnotatio vtrique congruit, cum vac-cam sterilem mactari ait, Deae congruam , nunquamenitenti.

129

q) Dis INFERIS SVPRA SCRIPTIS le-git Gutherius, sed Di inferi hic soli non comme-morantur iique non supra, sed infra. Legamusigitur Dis infra scriptis, vt pluralemnotet geminum S: aut posterius S. significetSc ILICET.

r) Videndus Cato 141, apud quem in formulisagri lustrandi haec habentur, /anum, Iouemque vinosic praefamina , sic dicito. Mars pater te precor,quaeso que, vtifies volens propitius mihi ite. Intelli-git autem Martem Siluanum, de quo Lucilius il-lo versu apud Nonium, vt docti viri legunt, Lu-porum exaBorem Martem Siluanum , it fulguritatemarborum, nisi legendum sit , Fulguritarum arborum.[quid ? si fulguratorem arborum'] Nam fulguritas ar-bores dicebant, fulgure attactas. Festus. Struferta-rios appellabant antiqui homines conduBos mercede , quiad arbores fulguritas piacularium commissorum causa,sacrificia quaedam firue, it ferto sollemnibus verbis fa-ciebant , PRECOR TE IVFPITER VTI MIHIVOLENS PROPITIVS SIES, quod & nulloetiam fiebat adbibito strufertario. & in hoc ipso lapi-de sic habetur, QVOD. AB. I*CTV. FVLMI-NIS. ARBORES. LVCI. SACRI. D. D. AT-TACTAE ARDVERINT. F. VRSIN.

s) ItaGrut.1,7 Sive deo sive deae c.

TERENT. DEXTER EX VOTO POSVIT.Hinc illustramus illud Catonis 139 si Deussi Deaes. Ita euocationis formula apud Macrobium 3,9incipit si Deus - -si Dea.

t) Etiam Iunonem Deae Diuae honore insignirimirum non est, cum eaedem sint luno infera at-que Diana, vnde vtraque r$bgot ac Lucina: dequare Spanh.adCallim. p.283.

u) Virgines divas Mineruam & Dia-nam intelligit Gutherius. Dianam cum eximiamhabeamus, licebit, credo Parcas intelligere.

x) Familiae divae legit Gutherius &interpretatur Diuas Corniscas, de quibus Infer.Grut. LXXXVIII, 14 inter Gudianas, eadem,credo, p. LXII,6. & Festus, Corniscarum diuarumlocus (f. lucus) erit trans Tiberim, cornicibus dicatus,quod in lunonis tutela eße putabantur. P. Victor. Cor-nifcat ponit in XIIII vrbis regione trans Tiberim.Mihi videbatur simpliciter familiares Diuos anDiuas? intelligi posse, de quibus Inscript. Gud. p.LXIII, 3, itemque Grut. p. II, 9. Patrii penatesfamiliaresque apud ipsum sunt Ciceronem prodomo c.57.

y) Nullus lucus sine fonte, nullus fons non sa-cer. Guther. Fonti divino, Grut.p.XCIIII,6 Fontibvs divinis id. p. MLXXII, 7Horat. 3 Od. 13,1 Ofons Blandusiae, - Cras donabe-ris haedo.

z) 8. Augustinus L. 4 de ciuit. Dei, Romani ve-teres nescio quem Summanum, cui noBurna fulmina tri.buebant , coluerunt magis quam loucm, ad quem diurnapertinebant. F. VRSIN.

t

R

a) N hic