4 Heroica.
Quimtüm alios inter formosus Lucifer ignes*Tu venturam orbi primis venerabere votisPastor, eam tecum pubes agrestis amabit.Talibus attonitüm visis, somnoque solutumJefliadera nymphae divina reliquit imago.
Ille autem magno jam tum perculsus amore,'Quis mihi, quis te, inquit, rerum pulcherrimaNympha
Objecit Deus ? atque objectam protinus idemEripuit? Quid Virgo fugis, si quaeris amari?Aut si te celas, cur tam divina fuisti ?
Credo equidem: tenuem miseri pastoris avenam.Agrestisque rudes calami aspernabere cantus.Accipe vota, meos si non dignaris amores.
Et quamvis me non ausim promittere amantem,Nec sperem fas elfe, tibi tamen, omnia quandoPossumus, aut posse incauti speramus amantes,Partheni,forte tibi mea quondam vota placebunt.Montibus ante cavae valles, aut vallibus umbra,Fontibus aut rivi deerunt, aut murmura rivis,Quäm tua, Virgo, meo labatur pectore imago.
Quas te non rupes illis videre diebusErrantem, & blandos jactantem pectore questu«,Fortunate animi pastor ? Quae saxa gementem,Qui montes, quae te non audivere cavernae ?Sed seu te rupes, seu gramina laeta fluentis,Seu virides silvae, seu patria rura tenerent:Parthenidem silvae, & rupes, & rura sonabant.Quid memorem? vano quoties altaria rituFluminis in ripa, vel fontem propter amoenum.Cespite de viridi, sectaque struebat ab ulmo:
Tum