Buch 
Selecta Patrum Societatis Jesu Carmina
JPEG-Download
 

Heroica.

3

Est imä sub rupe specus, sonat intus aquae fons,Quem circum multo fundit se gramine muscus,Atque apium, atque hedexa;, atque virens thy-mus, atque adiantum.

Huc, dum solae errant per devia rura capellae,Sole sub ardenti, pastor se ferre solebat,

Hic canere, hic viridi frigus captare sub umbra,Huc quoque deprehensum, per gramina, dum fu-git anguem,

Venerat, inque humili fessus desederat herba,Cüm rupem affatur jam plenus numine Vates.

O qiueserpentem, victo Pastore, superbumVidisti seu tu rupes, seu vallis eundemVirgine ab Hebraea quondam mirabere victum.Nec jam lethales colubri per prata nocebunt.Tuque 6! quam saeclis promittunt fata futuris,Diva veni, durum gentis miserata laborem.

O! mihi, 6 tantüm vita; superaret, & re vi,

Virgo tuum coram ut possem celebrare trium-phum,

Montibus in patriis, mihi pagus cederet omnisCantanti, nec me, cecinit qui proxima Mosi,

Vt perhibent, calamo egregius superaret Elizes.

Talia jactanti fontis vicinia somnosFecit, eunt trepido lenes dum murmure rivi.Vix bene sopito fatis promissa puella,

Quae colubri caput elidat, monstrata per auras.Hae simul auditae voces: Haec Parthenis ora,Parthenis hos oculas quondam feret, inclita tan-tum

Parthenis, atque alias inter förraosa puellas,

A L Quan-