Buch 
Selecta Patrum Societatis Jesu Carmina
JPEG-Download
 

IO

Heroica.

Ambo Pastores, annis florentibus amboMontibus in Patriis, alterno carmine, flebant.Primus ubi gemitus aegro sub corde repressit,Rupibus haec moerens Almon jactabat, & auris:Quo ferar ? Aut quas me accipiant secreta vagan-tem

Antra, quibus justi causam narrabo doloris ?Nam postquam rigidi dura inclementia fatiEripuit nostri Alphonsum solatia ruris,Desperem, quid enim misero mihi denique restet?Ille meos habuit, fuerat qui dignus, amores.Illi, quod poteram, dum viveret, aurea mala,Aurea mala mei longL lectissima rurisDonaram, puero Lycidas donata dolebat:

Et sibi quamquam eadem donari mala rogaret,Non tulit Alcinoe, poterat quse digna videri.Solus erat,nostra Alphonsus cui dona parabam.Ah! puer alme,tuo nos ruraque funereperdis.Triste fatis praeceps effusa grandine nimbus,Triste rosis urens Boreas, triste imber aristis,Tempestas ratibus, nostro tua funera ruri.

Ipse tuo nuper pendebam laetus ab ore,

Cum mihi Romani laudabas pascua ruris,

Et pingues Tyberis ripas, campique FalisciFelices herbas,& dulcem Tiburis umbram;Unde olim Ausonii primum venere coloni,

Et Remus, & frater, campis assueta juventus,Pastores quondam, ut fama est, Oviumque ma-gistri.

,Sed quid ego haec iterum, nunc tantiim ingratarevolvo?

Quin