Heroica.
6Z.
Ingenuo, multo vigilandam milite praedamNavibus imponunt. Ipsae haec monumenta trium-phi
Threicio mittit Mustaphus dona Tyranno.Jamque relinquebant portum, ventoque secundoOdrysias vexilla dabant errantia lunas.Aufugiunt puppes, tetroque remurmurat undaIcta salo, humentique albescunt aequora sulco.Litore stant longo matres, & rapta per undasPignora chara videntrnec quid solventibus optentInveniunt, quid enim prodest per ccerula cursumPoscere felicem, ventosque orare faventes ?Scilicet ut faciles contingere moenia ThracumDetur, & immiti longum servire Tyranno.Naufragium,Caurosq; truces, finemque malorumOrarent potius; refugit tamen ista parentumMollis amor, tenero que micans in pectore sensus.Suspensis igitur votis, sine sine querelas.
Quod superest, fundunt, & questu litora com-plent
Nec miniis ingenti sulcata per aequora luctuResponsant naves, & foemineo ululatuCuncta sonant,repetuntque incerta;litora voces.. Illa, quse geminas inter sublimior altoInnabat puppis, velisque capacibus omnemHauribat Boream, & magna se mole ferebat;Fort£ vehebatur prasstanti corpore VirgoCypria: plorantes hasc inter sola puellasSicca genas, alto facinus sub corde premebat.Nec tacuit; portu nam vix egressa, dolentesAffari, & dictis lenire ita coepit amicis:
Quid