194
S
A T YR JEi
Si traheres, quateret pectus si tussis anhela,
Et spueres putri penitus pulmone cruentüm ?Quid tum naturae facilis tot raun era; quid spesEgregiae, quas blanda dedit fortuna, juvarent?Id quod multa juvant auri argentique talenta,Sole procul terris defossa latentibus, aut quseFerrea bissenis sub clavibus arca flagellat.
Non tibi delici aeque domus splendorquepaternae;Nec castae tot opes; magno par census honori,Purum illime fluens, & origine magnus ab alta;At nec avi decus omne, at nec decus omne pa-rentis,
Et tituli, & fasces, &'quo tam clarus uterque est,Regis amor populique, ac vestrae publica gentisGratia non morbos lenirent cuncta minores.Nec tua, quae multa est, laus propria ferre me-delam
Sufficeret. Nunc illa quidem, qui fit tuus aurisCunque pudor, tacita gliscens dulcedine mulcet:Seu tibi blanditur prassens .• absentis ad auresSeu resonat procul, & famae centum occupat ora.Nam te fama loqui jam fertur, quae tamen unosNosse virosve senesve solet. Quae gloria praecoxSit licet, atque suos non expectaverit annos;Firma viget tamen, & speciem jam praebet adultae.Tu ne fide nimis; nondum maturuit: arborÜt tenera occulto surgens firmabitur aevo.Tantum crescenti ne defis ipse labora.
At morbis fracto tibi, perpetiunque gementi,Viventisque tuum ducenti funus, inertiCorpore; nec tua laus esset, nec grata tuorum.
Nil