Buch 
Petri Ballerinii presbyteri Veronensis De vi ac ratione primatus Romanorum pontificum et de ipsorum infallibilitate in definiendis controversiis fidei liber singularis ...
JPEG-Download
 

Romanorum Pontificum. Cap. Xfi. 63

cra Scriptura, tum ex traditione, ac tandem ex ipsorumadversariorum testimoniis, ne hiscere amplius pofiint, nisi& sacrarum litterarum satis obvio sensui, & doctrinae om-nibus saeculis traditae, & suis ipsorum principiis & confes-sionibus se se opponere velint. Nonnulla quandoque inci-dent, quae communionis necessitatem adstruent eo praeser-tim fusiori capite, in quo traditionem late exponemus: sedpleraque necessitatem unitatis fidei manifestissime compro-babunt.

CAPUT XII.

PROPOSITIO DUODECIMA.

Unitatem praesertim m fide cum fide S- Petri ac fuc-cefiorum ejus Romanorum Pontificum omnibus Chri-stianis necessariam evincunt ex sacra Scriptura illaEvangehca testimonia , qu<£ de primatu S. Petri infi-gniora junt.

i. 1 s Q tandem pervenimus, ubi Evangelicorum testimo-S"i . niorum, quibus primatus peculiaris jurisdictionis &** personalis S. Petri ac successorum ejus RomanorumPontificum constitutus fuit, interpretationem ejusdem Petriac successorum ejus ratione primatus propriam & obvio ver-borum sensui congruentem asseramus, concinentem posteatraditionem allaturi. Insigniora testimonia Evangelica, quaeprimatus fundamenta jecerunt, sunt illa tria de S. Petro,quae commemoravimus cap. 5 . Haec autem quatenus uni-tatem fidei cum fide Petri & successorum ejus omnino te-nendam potissimum statuant atque demonstrent, antequamfingillatim expono; egregiam clarissimi bJossueti de intelle-ctu sacrarum litterarum doctrinam praemittere plurimuminterest. Is in prima pastorali epistola de promissis Christisuae Ecclesiae factis distinguendum notat inter fidem äc in-tellectum fidei. Licet enim fides, quae divinae revelationiinnititur una semper in Ecclesia fuerit, nec quid piam ineam novi induci possit? intellectus tamen fidei, quo scili-cet