Romanorum Pontificum. Cap. XIII. §. I. y-
§- I-
Infignis locus S. Ircnai , quo unitatem fidei cumRomtt-rue ecclefia- f feu Romanorum Pontificum fide ex pri-matus jure cunfiis Chrifiianis necessariam exprejfeaffirmat.
4 Traditionem exordiar ab antiquissimo Patre, Marty-re & Lugdunensi Episcopo S. Irenaeo, qui ApostolicorumPatrum suppar & auditor fuit. Is in libris, quos contraliserescs pro catholica fide scripsit, eximium de primatuRomanae sedis testimonium ponens, hujus primatus vim innecessitate unitatis fidei omnibus Christianis imposita velu-ti praecipuam inculcat. Perspicue nimirum de fidei doctri-na , quae in ecclesia Romana jam inde ab Apostolis per sum-mos Pontifices sibi invicem succedentes traditur, sermonemfaciens, affirmat in primis hac doctrina haereticos atque hae- tib.;.contrarefes detegi atque refutari. Maxima & antiquissimae & omni-hanf. c. 3,bus cognita a glorio/ijpmis duobus Apostolis Petro & Paulo Romafundata & conflhuta ecclesia eam, quam habet ab Apostolis tra-ditionem & annuntiatam hominibus fidem per successionem Episco-porum venientem, usque ad nos,-indicantes confundimus omnes eos,qui quoquomodo vel per fui placentiam malam, vel vanam glo-riam, vel per caecitatem & malam sententiam , praeterquam opor-tet, colligunt: Dein vero rationem allaturus, cur ex hujus A-postolicae ecclesiae potius, quam ex aliarum traditione ac fi-de haereticos & haereses dignoscendas atque confundendasproposuerit, primatum ejusdem Romanae ecclesiae propriumaffert, cujus praecipuum jus illud esse declarat, ut cum eaomnes undique catholicae ecclesiae in eadem utique fide con-venire, seu concordare debeant. Ad hanc enim ecclesiam, in-quit , propter potentiorem principaliatem necefise est omnem con-venire Ecclesiam, hoc est eos , qui sunt undique fideles: ut scili-cet ex hac concordia, seu unitate fidei cum fide Romana di-scernatur, quaenam ecclesiae, vel quinam Cstristiani teneantveram fidem veram que Christi doctrinam: alias si qui discor-dent »eorum doctrina hae re si deputetur, Principalitatis nomen( ut optime advertit Ducangius ) pro principatu vel pri-
N z matu