*
t.
■IQ9 D« VI AC RATIONE PäIMATCTS
Epist ss,
«natu acceptam liquet ex Tertulliano De anima c. 13. Ad lmdispicere supere fi principalitas ubi est , idest qui cui prae st, HincRemigius Antistiodorensis in Cantica: Caput ergo Ecclesia prin-cipalitas mentis intelliguur . Et in libello precum Marcellini& Faustini ad Valentinianum atque Theodosium , Cstrce prin-cipalitatis imperium . Porro principalitas , seu primatus Roma*na? ecclesiae, vel sedis, quam & S. Cyprianus principalem si-mfliter vocat , potentior ab Irenaeo dicitur, ut primatus nonmeri ordinis & honoris, sed praecipuae jurisdictionis signifi-cetur, Cum ergo eam vim unitatis in eamdem fidem cogen-dae propter potentior em principaliiatemR.oma.nae ecclesiae tribuat,praecipuum hujusce primatus jus in unitate fidei ab omnibusundique fidelibus & ecclesiis exigenda collocatum expresse do-cet. Notandum est autem, quod vis haec coactiva unitatisfidei cum fide Romanae ecclesiae non refertur in puram & ge-nuinam ejusdem ecclesiae traditionem, quae aeque pura ac ge-nuina in aliis Apostolicis sedibus per id tempus poterat in-veniri, ex gr. in Ephesina, & Smyrnensi quas subinde I-renaeus laudat; sed in potentiorem illius principalitatem refertur,quae ejusdem ecclesiae, seu Romanorum Pontificum propria,satis per se se ad ejus fidei, quam fidem Pontifices tradunt,unitatem omnes Christianos cogit.
5, Idipsum alia ratione ex toto Irenaei contextu expio-f atius explicare & confirmare libet. Invictum loco laudato& peremtorium contra omnes haereses argumentum S. Epi-scopus intorquet ex traditione in toto mundo manifestata ab A-postolis, seu ex omnium ecclesiarum, quas instituerunt Apo-stoli, traditione. Ut autem haec omnium ecclesiarum Apo-ftolicarum traditio elucescat, recolendos ait eos, qui ab Am-stolis instituti junt Episcopi in ecclesiis &successores eorum ufyit-ad nos; & videndum, quid docuerint ac doceant ii, quibuslocum magisterii tradiderunt , & si quidem inveniatur ipsos ni-hil tale docuisse f neque cognovisse , quale ab his ( haereticis)■deliratur ; hos statim confundi oportebit. Notandum obiterIrenaeum non existimasse provocandum ad populum, vel cle-rum ecclesiarum Apostolicarum, ut Apostolica traditio ac fi-des ex ipsis erueretur, sed ad Episcopos, quibus docendi mu-nus & auctoritas est. Porro ut omnium ejusmodi ecclesiarumdetegeretur traditio, num interrogandos credidit omnium velplurium Apostolicarum sedium Episcopos? Cum id nimiumdifficile, ac longum nimis fuisset; solius Romanae ecclesi®