Buch 
Observationes Astronomicæ Annis 1781, 1782 & 1783 : Institutæ In Observatorio Regio Havniensi Et Cum Tabulis Astronomicis Comparatæ / Auctore Thoma Bugge, ...
Entstehung
Seite
XIII
JPEG-Download
 

Caput Primum

Historia Obfervatorii Regii Hauniensis.

§- I.

,/Vntequam historiam Obfervatorii Hauniensis ordimur, non possumus non perpauca qua»dampraefari de magno vanorum astronomo & astronomi;E instauratore Tycbone Brabe , qui munifi-centia Augustilsimi Regis Friderici Secundi suffultus arcem Uraniburgicam exstruxit, & vigintiocto pretiosissima instrumenta paravit. Ante Tychonem nemo instrpmentis adeo solidis, adeomagnis & exquisite adeo elaboratis sidera contemplatus est; in majoribus enim singula dena fe-cunda distinguere potuit (a). Ab anno 1576 ad annum 1597 Uraniburgi observationibusastronomicis assidue invigilavit eum in finem, ur totius astronomiae solidiora poneret funda-menta. Itaque mille fixarum loca prae ceteris solertissime indagavit. Solis quoque ac planeta-rum & spcciatim lunae motus, diametros & parallaxes perscrutatus est, &, licet sibimet ipsi nonubique satisfecerit, veterum tamen erroneos numeros rite confutavit. Tertiam lunae inaequa-litatem, quam variationem vocant, & orbitae lunaris inclinationem variabilem indagavit (b).Refractionem astronomicam detexit. Cometas quoque attentius speculatus ex diurnae paraliaxisdesectu docuit, eos longe supra lunam & solem esse collocandos.

§- 2 .

Post praematuram Magni Tychonis mortem observationes ejus manuferiptae traditaesunt Jobanni Kepler (c), qui divino plane praeditus ingenio veras leges motus planetarum exiis deduxit, & tabulas Rudolphinas illis superstruxit. In fronte voluminis ymi autographorumTychonicorum , quae postea describenda sunt, reperitur chirographumjfobonnis Kepler, ger-manica lingua exaratum, inquo fele obstringit, ut manukripta omnia Braheana, sibi concredita,

b 3 thesauri

(a") Tychonis Brahe Mechanica astronomisf instauratae pag. 20, 24 A 26.

(b) Tychonis Brahe astrononiix instnuratx Progyinnasmata. Appendix capitis primi de luna: motu re-stituto, qu* cum novis paginarum numeris a 01 sd 056 posita est inter pag. 112 & 113. ineditione Utaniburgica & Pragenfi ; Verum in editione Francofiutana an. 1648-pag. 66-102.

(c) Tabulx Rudolphinae. Dedicatio Haeredum Braheanorum ad Imperatorem Ferdinandum Secundum»