Dissertatio I. 95
singulas ferias revocamus, nisi postquam anni transierunt qua-ter septem , sive 28.; ita nundinales illi dies, non post annosocto ' sed post quater octo, live 32. adhuc unde processerantreverti debuissent.
Venio ad alterum eorum, quae proposui demonstrandum,non eurndem fuisse apud omnes gentes feriarum ordinem.Hoc me facile hominibus subacto ingenio persuasurum puto .Nationes omnes, gentesque ad tempus computandum ute-bantur annis, mensibus utebantur; tamen diversa plane ra-tione comperimus annos , St menses adhibuisse, ut una aliquagens cum altera vix consentiret. Si ergo in eadem temporis,dimetiendi consuetudine diversa plane annorum forma fuit,diversa mensium, atque eorum initium, St sinis diversus,etiam inter eos populos, qui menses constituebant ex eodemdierum numero ; immo St dierum ipsorum initium apud va-rias nationes diversum, alti enim a media nocte, alii a solis or-tu , alii a meridie, a vespere alii diem exordiebantur; arbitrabi-mur mirum aliquid,& portenti simile dicere eum,qui affirmet,in hebdomadis initio constituendo , omnes, qui eo temporispartiendi modo utebantur nequaquam inter se consensisse, acconspirasse : mirum potius si in tanta populorum dissimilitudi-ne id evenisset. Etenim quar fuerunt illis diversorum anno-rum , ac mensium constituendorum causae, hic quoque om-nes interfuisse reperiemus : sive enim cum patrios mores una-quaeque gens sequeretur casu diversitas ista est inducta, eademut in annis , in feriis etiam valere potuit: sive consilio hoc fe-cerunt , ut commoditati servirent regionum suarum; nom.minus in annorum , & mensium forma , quam feriarutn ordi-ne erat discrepantia instituenda: non enim est credibile in tan-ta rituum , institutorumque diversitate eurndem omnibusaeque commodissmum accidisse. Sed omnium, puto, gra-vissima illa causa fuit; quod unaquaeque natio sibi sufficere »neque aliarum sapientia indigere , aut illis ullo modo siibessevideri vosebat: qua quidem ratione factum est, ut commo-diore siibinde instituto aliquo invento, vel antiquo emendato(ut proxime ante nostram aetatem de Kalendario contigitapud Eterodoxos) aliqui, ne cedere aliis viderentur, illudrepudiarent. Utcumque sit, in tanta numerandi annos, men-ses , dies, epocharum, atque aerarum constituendarum, ut
Giro-