•W8 L'-) L 4 Z-
qui iam a. 1669. a Rege Bononia erat in Galliamaccersitus, idem ingressus est a. 1671. mense Septembri.Habet autem duplicem in muri, in meridiem con-uersi, angulis turrim hexagonam, nnam orientalemalteram occidentalem, quarum quaelibet, necessario-rum organorum apparatu instructa est, et! astrono-mo, cuius museum attingit, seruit. Hodie uiri ce-leberrimi, et de scientiis iampridem optime meritiD». Caffini % filius, et Dn. Maraldi , obseruationibus ibi-dem, magna nominis sui gloria uacant, quibus Cla-ris. Dn.Godin adiunctus est. Hae speculae uaria in-strumentorum supellectile superbiunt, in utraquequadrans meridianus rad. 5 p. 10 dig. muro affixusest, cuius gradus, per rectas transuersales secti, sin-gula minuta (secundorum enim decades ex fili uelregulae, extra punctum diuisionis super transuersa-lem situ, aestimatur.) referunt, eidemque regula,cui telescopium incumbit, applicatur. Pro his ma-chinis rite dirigendis firmandisque, multum diuqueastronomi regii laborarunt, uerum subsederunt ali-quantum fundamenta murorum, in quibus stillantesex rupibus aquarum nitrosarum riuuli, meatus forsanaliquos uel uias aperuerunt. Qua ratione effectumest, ut iam uterque quadrans, cum muro, cui adhae-ret, aliquot minutis a meridiana linea declinet, utobseruatae per eos altitudines siderum meridianae,non aliter, quam facta prius emendatione, ope alti-tudinum ante et post meridiem similium, ualerepossint. Quae res multiplicem aslronomis labo-rem difficultatemque peperit. Praeterea in qualibetturri horologium oscillatorium, pendulo intra cy-
cloi-