•m dr) m-
cloides suspenso, iuxta quadrantem muralem colloca-tur. Tum etiam quadrantes aliquot minores mobi-les, fulcris idoneis innixi, radii z et 2^ pedum, cumdioptris telescopicis, quorum gradus etiam singulaminuta referunt, nec non tubi astronomici diuersaelongitudinis, (quibus ante biennium reflectens Neu«tomanus accessit.) et machina parallactica, quae bre-vioribus telescopiis fulcrum praestat, uisuntur. Quodad ipsas obseruationes attinet, non modo quotidie so-lis, et; nonnunquam aliarum stellarum, transitus pesmeridianum et maculae, si quae in isto apparent, etspeciatim earum quoque in meridiano situs, conside-rantur, et cum tempore horologii, cuius simul a uerodiscrimen inde manifestum est, in diaria referuntur,sed noctu quoque omnium iouialium eclipses visibiles,nec non planetarum et sixarum coniunctiones, et aliaphaenomena memorabiliora notantur. De Iouialiumobservationibus, quae hodie primo fere inastronomi-cis loco ponuntur, et modo eas debite instituendi,ut cum Parisiensibus utiliter contendi queant, latiusdixi in explicatione Iouilabii Cassiniani. Saturniuscomitatus eundem quidem in sinem similiter spectan-dus videbatur, uerum, quia perdifficilis est eius ob-servatio, praelongis quippe telescopiis, quae non abomnibus parari tractarique possunt, fulpicienda, etquia louiales eclipses frequentissimae astronomis suffi-ciunt, hinc Saturniae in obseruatorio Parisiensi omit-tuntur.
Hactenus Germanos, a quibus astronomia pri-mum feliciter instaurata et exculta, et reliquis Euro-
B z pae