r
«tzSl» M Ü&
ret scientia , quas omnes uno quali haustu epotasse fele ratus est:nos poma natamus! inde libi indulgens, erga alios severus censor,paucis amabilis , pluribus odiosus, parum humilitatis, plurimum su-perbiae, arrogantiae atque ambitionis praesetulit.
Agebatur annus supra millesimum, sexcentesimum septuagesi-mum octavus, cum decima quarta Martii Ludovicus XIV. Rex Fran-corum , Lucilium dioecesis Laudunensis Circariae Floreffiae, Congre-gationis reformatae Monasterium Regia sua praesentia non honoraremodo, sed & ibidem prandere cie enti ili me dignaretur. Augustissi-mum Principem facunda oratione non excepit modo: verum etiamcum forte fortuna pulsis nebulis radii solares aulam Triclinii Bucilien-sis permearent, recta vultum Regis illustfantes, e stapete hoc Disti-chon Regi accinuit :
Solem vere novum nunc Sol antiquus adorat,
Et Martem primum Martia prima dies.
Ingenioso atque concinno hoc carmine Principis quidem gratiam,& applausum promeruerit: ea tamen postero die ex inculta, impo-lita, insipidaqne responsione ad interrogationem Regis data, exciditfacessere hinc jussus, & redire prohibitus. Ast, quia erat eruditionisappetens, scriniorum Ordinis curiosus aeque . ac sagax scrutator, cuiantiquius nihil fuit, quam antiqua tum Ordinis tum Ecclesiae actapublici juris facere; hinc illustrissimus D. Michael Colbert, totius Or-dinis Archimandrita, & Reformator generalis 1681 • amplam & admo-dum honorificam Oudino detulit Provinciam , Abbatias singulas lu-strandi, earum Archivia, & Bibliothecas excutiendi, ubivis locorumHistoriae Ordinis scribendae subsidia, adjumentaque colligendi. Pera-gratis eum in finem Belgio, Lotharingia, Burgundia, AlfatiaqueParisios, Galliarum Metropolin profectus est , familiari ibidem ali-quamdiu contubernio. favore, amicitia, & opera eruditissimorum eCongregatione S. Mauri illustrissimi Ordinis Benedictini fruitus.
Verum cum teste Asceta Kempensi raro santiiificentur , qui mul-tum peregrinantur: cum praeterea bonos mores corrumpere assoleant
collo-