Buch 
Spiritus literarius Norbertinus A Scabiosis Casimiri Oudini Calumniis Vindicatus, Seu Sylloge Viros Ex Ordine Præmonstratensi, Scriptis Et Doctrina Celebres, Nec Non Eorundem Vitas, Res Gestas, Opera, Et Scripta Tum Edita, Tum Inedita Perspicue Exhibens : Animadversionibus, Atque Dissertationibus Criticis Non Paucis Ad Historiæ Notitiam Facientibus Illustrata / A Reverendissimo ... Praelato, Domino Georgio, Canonicorum Regular. S.P. Norberti In Imperiali Ac Exempto Collegio Ad Montes B.V. Mariae In Roggenburg Abbate ...
JPEG-Download
 

-L-5S M -7LS»

3

colloquia prava accidit. ut Parisiis dura moraretur, vacans Scri-ptorum ecchsi/Urorum Bibliotheca condendae , & / etri furicei (a) Vi-ri ea tempestate editis variis libris famosi consuetudine uteretur fa-miliari ejus quoque venena ex parte ebiberit, potissimum circa rea-lem Corporis Christi in Eucharifiia praesentiam, invocationem Sancto-rum , & Ecclesiae catholicae Ceremonias. Hisce erroribus irretitus sa-cra ille faciens, dictisque in Missa secretis orationibus, statim Paternoßer inchoat, sanctissima Consecrationis verba praemeditato omittens.Quod cum iterum atque iterum faceret, primum severius commoni-tus, tandem poenis Ecclesiasticis coercitus, interdicti & suspensionisfulmine a suis Superioribus justissime percussus, inde in rabiem actus,Reffonium dioecesis Rothomagensis , Circariae Pon ivi Abbatiam com-mendatariam antiqui rigoris Congregationis reformatae sponte defe-rens, ad haeresis tutissimum asylum Hollandiam anno 1692. demi-gravit. Accessum hilarem, receptionem benevolam expertus, Biblio-thecae Lugduni Batavorum praefecturam, assignatis ad victum stipen-diis Mico obtinuit, factus a side catholica, a religione Norbertina ne-fandus Apostata. A quibusdam interrogatus, utrum uxorem ducerenon intenderet ? respondisse fertur: se catholicorum Religionem non dese-ruisse , ut fceminam sibi matrimonio jungeret , bene tamen ob amorem veri-tatis. Risum teneatis amici I bella enimvero, si superis placet, re-sponsio ad excusandas excusationes in peccatis, nata & opportuna.Mortuus est, an morte justorum ? facile quis divinaverit, mense Sep-tembri anno a pariente Virgine Matre 1717.

§. IL

De gravibus Oudini in niveam Religionem calumniis.

Casimirus Oudinus, postquam datam Christo , & obligatam sa-cramento fidem nefaria instituti candidi desertione impius fefellit,

(a) z pen-

sa) Petrus Jurie, Gallus,. Pastor & Praeeo Reformatorum,, dein ProfeslorTheologiae ac linguae, hebraic* S'edaai , natus 16 37. 24. Decetnb. denarus 1713.ii. Jau.