4
»tz-fs M eJ&
penna levi, sed mordacissima furiit, in omne quod sanctum est: &ne status & Religionis immutatio, quam doctissimus GuiUlmus Caveilli exprobrabat, a quoquam denuo improperaretur ut crimen, sate-git pristinam conditionem tot contumeliis aspergere, dilacerare tot in-juriis, nec Capiti, nec membris parcens crudelis impostor, ut de suadesertione laudabilis appareret, quibus videbatur odibilis. Matrissuae, quae illum lacte potaverat pietatis, & doctrinae : quae illum,ejusque studia liberalius foverat, quae largius ad viaticum submini-strabat pecunias, ut commodius per Galliam, Flandriam, Lotharin-giam iter conficeret literarium , Bibliothecas & scrinia Monasterio-rum lustraret, Matris, inquam, suae despicatus beneficentias, amo-rem , benignitatem , aut oblitus, aut ingrate despiciens, hominemexuens, & tygridem indutus, degener SS. P. Norberti filius tamexecranda coepit desaevire insolentia, ut totum Ordinem candidum deEccksia, de Religione, de Principibus, de Plebe optime meritumcontumeliis inauditis aspergeret, capitis ac membrorum famam su-pra omnem modum petulantissime proscinderet,
Scomata, injuriae, convitia , contumeliae, obtrectationes, quaequovis fere obvio folio in Commentario de Scriptoribus Ecclefiaßicis inOrdinem nostrum liberaliter evomit, ac cumulate detonat, sunt tot& tanta, ut ea mallem aeviterno silentio tegere , quam palam face-re ; nihilosecius tamen, cum agatur de totius Ordinis nomine, ho-nore, & fama, summam per injuriam enormissime laeso , vindican-do : necessum fuit, ea ex Commentario de Scriptoribus Ecclefiaßicis fi-deliter excerpere, atque huc referre.
In Praefatione tom. I. ad eruditos hujus seculi Criticos ad §. fi-nalem ita convitiari amat: ignaviam atque ignorantiam Ordinis hujus(Praemonstratenfis) fuijfe proprias b eximias dotes , quibus NB.a Crepundiis ad nostra usque tempora difiinlüus fit. Tom. III. ad an-num ngo. coi. 162s. hunc Ordinem ob profundam perpetuamqueignorantiam , ante alios celebrem ejfe. Alibi: talem , cui neminem insci-tia parem invenias. Et quae sunt alia ejus furfuris convitia, com-mentaque. queis infartus ejusdem Commentarius haud aliter stridet,ac plaustrum onustum foeno.
Hoc