Buch 
Episcopatus Wirceburgensis Sub Metropoli Moguntina Chronologice et diplomatice illustratus / Opera Et Studio P. Aemiliani Ussermann Bibliothecarii Et Sodalium Monachorum Congregationis S. Blasii
Entstehung
JPEG-Download
 

212

CAP. III. DECANI COMBURG.

Porro in eius chartis apud Menckenium quatuor adhuc numerantur Cambergen-ses praepositurae. Prima est §. /Egidii in parvo Comburgo cum parthenone ab HenrkoRotemburgcnsi Burchardi fundatoris fratre constructo , ubi etiam llcba eius uxor condi-ta est, perinde ac Adelhaida IVignandi alterius fundatoris, quae monasticam ibi vitamduxit. Hodie a patribus Capucinis habitatur. Altera in monte S. JEgidii in Bus-paum; tertia in Gebsattel , quam parochiam Alexander IV. a. 1259. monasterio uni-vit a). Quarta in Stein prope Ingelfingen circa a. 1088. fundata, et ab AdalberoneEp. dedicata, a Sifrido quoque episcopo a. 1145. rursus confirmata, cuius transum-tum legitur apud Menckenium b) . De illa haec refert CrUsius c) : Nobilis quadamvidua , nomine Mechtildis Mcerwollina , habitans in parvula arce Stain ad amnem Kochaminter Cunzelsavum et Ingelfingam ßta , anno 1.088. fanum adificavit in honorem Dei et D.Martini , quod cum arce Staina commodisque omnibus tradidit coenobio apud Comburgum /Ei n-diano , ibi monasticum habitum induta. Sperabat ea , collatione pecunia et bonorum futura ,in Staina quoque parthenonem exstructum iri , sed spes irrita fuit. Locum hunc suis cumpertinendis a. 1483. comitibus de Hohenloh fuisse divenditum testatur Wibel d).Plura de ecclesiis antiqui huius monasterii locis eam citatis profert Menckenius,quse singula hic recensere metas nostras excedit.

ffirj i -'.a .Ii....' D

CAPUT IV.

ECCLESIA COLLEGIATA IN HAUGIS,

AD UTRUMQUE

S. I 0 A N N E M.

Henricus I. qui ab a. 995. usque 1018. Wirceburgensem sedem tenebat, pr?e-ter alias ecclesias etiam illam §. Ioannis Baptista cum canonicorum collegio fundavit ex-tra urbem in monte , unde et eius canonici domini de monte in monumentis subindedicuntur e). Initia eius ad finem seculi X. referenda videntur, quum rex Henri-cus II. iam a. 1002. eidem abbatiam in Forchheim cum aliis possessionibus conces-serit/) , quae tamen paullo post a. 1017. cum episcopo Bambergensi commutata:sunt g) . Monachos ibi ab initio fuisse collocatos non liquet, quamquam id du-bium reddat Frisii narratio h) , a fundatore ex Moguntina, Coloniensi , Spirensi etRatisponensi ecclesiis cathedralibus viros- prudentes ac pios illuc fuisse evocatos,

<0 Mencken p. 398. b) P. 4 *~ c) Annal. P. II. L. VIII. c. 7. d) P. I. p. i8o>

e) Supra p. 43. /) Ludewig Script. Wirccb. p. 460. g) Ib. p. 461. h ) L. c. p. 46;.