Buch 
Episcopatus Wirceburgensis Sub Metropoli Moguntina Chronologice et diplomatice illustratus / Opera Et Studio P. Aemiliani Ussermann Bibliothecarii Et Sodalium Monachorum Congregationis S. Blasii
Entstehung
JPEG-Download
 

E B R A C U M. zz5

quam tamen ob idipsum postulantium multitudinem impetrare ante annum r 126.baud potuerunt. Tunc vero ex Mori mundo quarta Cistercii filia ad Ebracum cumColonia directus est primus illius abbas A damus , qui superiore castro diruto, proprimaevo Cisterciensium- more coenobium in adiacente valle condidit, illudque in-tra septennium fundatorum ope ita perfecit, ut a. 1134, d. 7. Oct. quae dominicaerat, ab Embricone episcopo dedicari potuerit. Illic postea Berno fundatorum alter a )mutato militari fago sub-habitu monastico Deo deservire elegit, qui etiam ibidemcum germano suo Richwino et sorore sepulturam nactus est. Utriusque honorificammentionem facit Conradus III. imp. in suis ad Manuelen) Comnenum litteris b)de Embricone episcopo- Constantinopolim a. 1 143. a se ablegato (supra p. 64. ) :Misimus etiam, cum eo quasi utrasque manus nostras germanos duos fratres , scilicet fratremBernonem virum sapientem et religiosum , et fratrem ipsius Riwinum , qui nobis valdechorus est et familiaris et nobilis.. Inde, vero circa a. 1147. in patriam redierunt, etincerto anno obierunt..

Constructo ianr monasterio auctus mirum in modum est benefactorum numerus,qui bona sua certatim- ad idem non tam larga quam profusa manu contulerunt,tunc maxime temporis, quo Franconite nobiles Cruce signati militioe facite in Pa-laestinam iturae nomen dederunt, ac interim res suas locis piis praecipue Cistercien-sium commendarunt,, ea quidem conditione, ut iisdem propriae remanerent, si ipsiinde haud reverterentur.. Eminuit vero inter omnes uti dignitate, sic et regali inEbracum munificentia Conradus IIL Caesar , qui ei non modo insignia praedia sed etmagnam pecuniae summam, privilegia ac libertates concessit, illudque in Imperiiprotectionem recepit, ac novam ecclesiam suis sumtibus exstrui curavit. Liberali-tatem mariti egregie imitata est Gertrudis regina, de qua haec habet Iongelinus inNotitia abbat. Cisterc. c) : Est in eius coenobii , Ebracensis scilicet, magnificentissimaecclesia fepulta Gertrudis imperatrix , . Conradi tertii Romanorum regis coniux , Berenga-rii comitis de Sulzbach filia , qua unacum rege Conrado marito suo plurima obtulit et con-tulit ad celebriorem monasterii huius cxadificationem in quo frequenter ipsa habitasse , et pre-tiosas ibi vestes sacris ministeriis utiles propriis manibus ingeniosissime nevisse et adornasse dici-tur , qua hac adhuc at at e in eiusdem loci sacrario conservantur , et adventantibus aliunde pere-grinis ostenduntur , uti et humilis eiusdem habitationis pars aliqua. Contingere id po-tuit eo tempore, quo Conradus rex in compescendis semulis erat occupatus, aut om-nino in expeditione sacra absens, vel certe post eius obitum a. 1152. quod alii vo-lunt, si tamen maritum supervixerit Gertrudis ; nec enim praecisum emortualem eius

«) Cod. prob. N. CXVI.

i) Urstis. Script. P. I. p. 4s 1.

c) L. i. foL 79.