APPROBATIONES,
in scientia autem mystica ab initio usque ad finem portenti instar sunt scripta haec ; nequeenim delicatum quid habet spiritus, quod non de novo illustretur , neque est reliquus ali.quis perfectionis gradus, in quo non altiffima dederit documenta. Viae illae, quibus ituradvirtutes, aut quibus DEUS invenitur, aut ad eundem devenitur, perviam scilicet Purgativam,itluminativam , & Unitivam , coelesti doctrina aptissime complanantur : Daemonis astutiae, &tentationes deteguntur, divina auxilia proponuntur: Modus vincendi inimicos, & pastionesnostras docetur: Atque ipsa etiam contemplationis celsitas ob oculos ponitur. In summanon est mihi pro mea tenuitate facile vel designare tantum, operis hujus eminentiam; qua-re dixi, mirum forte cuidam videri poste, quod faemina ejusdem author fuerit.
At legenti Prologum , & introductionem ad quasque tres partes istius historiae abundesatisfiet similia cogitanti; ibi enim intelliget , quod hanc ipsam instantiam fecerit, & qui-dem cum ingenti efficacitate ea ipsa , quae libros hos scripsit ; non potuit autem reluctari,hinc superioribus, & iis, quia consessionibus ei erant, urgentibus, inde vero etiam caeli,rus instigantibus ipso DEO, Lc sanctissima Virgine, Non poterat enimverö Venerabilis So-ror MARIA de JESU sibi soli relicta ad mysteria tam profunda , & abscondita pertingere;sed enim quid mirum, si ea ab ipsa Domina nostra MARIA Deipara docta , & dicta similiaattigit, & ipsis Angelis manum ejus dirigentibus scripsit ? Dominus ille , qui mirabilis estin sanctis suis, linguas infantium, Lc lactantium facundas efficit, & disertas atque ex ore eo-rum laudem suam perficit hic ipse, inquam , Dominus modo laudes purissimae Matris fusein ore mulieris facit personare Lc calamo ejus recenseri; eo utique sine , ut omnia, quae coe-lestis Regina in vita sua egit, hactenus autem ignota fuerunt, jam in mundo palam fiant;& sic fidelium erga eam augeatur devotio, in qua certum habent salutis fuse pignus. Caete-rum cum cuncta mirum mentis nostrae vis ad comprehendendam divinae sapientiae abyssumseneutiquam extendat , atque adeo DEI judicia inscrutabilia sint; ideo,otiosum foret, &supervacaneum, de eo multa disterere, cur rerum istarum notitia ad hoc saeculum sit dilata;licet interim ipsa DEI famula hujus tam diuturnae prorogationis rationes adducat.
Deinde praeteritis etiam temporibus jam fuerunt faeminae nonnullae sanctitate, & scien-tia insignes; atque ut sanctam Catharinam praetereamus, quae quidem scientiae suae vi genti-les Philosophos & sapientes vicit, & confudit ; neque etiam de sancta Brigitta mentionemfaciamus, cujus revelationum, quas nempe in scriptis reliquit, ipsa Ecclesia in oratione festi il-lius meminit, sed nec alias, quarum scripta suam apud nos habent venerationem, comme-moremus, ultimis certe his temporibus sancta Theresia de JESU eximium sanctitatis prodi-gium, & gentis Hispanae ornamentum ejusmodi libros conscripsit , ut eos ipsamet Ecclesiam oratione ejus coelestem doctrinam indigitarenon dubitaverit: Quisquis autem illos lege-rit, admirabundus haerebit , quod mulier aliqua tam sublimem capere potuerit doctrinam.Pari modo si adhuc propius ad nostra accedimus tempora recentillime Venerabilis DominaMarina de Escobar doctrinam , & revelationes illas , quas vitae illius historiae pars primacontinet, scripsit, passimautem ab omnibus legitur, & suspicitur: Quibus pari commen-datione accedet pars altera in lucem publicam edenda. Cum igitur manus DEI nunquam sitabbreviata, peregrinum adeo videri non debet, opus hoc integrum scriptum, atque tamapte a muliere quadam dispositum, ordinatumque esse , praesertim cum ea praeter id, quodvirtute tam eminenti praedita, tantisque a divina Majestate purissimaque DEI parente favori-bus cumulata fuerit, insuper tam rara animi capacitate, donis, & intellectus acumine pror-sus singulari instructa fuisse plurimorum testimonio comprobetur. Quod insigniter confir-matur ex eo , quod viginti quinque annos nata cum eslet accedente d:spe»situene monasteriifui Abbatissa electa sit; quo in officio per omnem reliquam vitam suam cum summa omniumtam subditarum sanctimonialium, quam superiorum suorum satisfactione perduravit.
Alterum vero, quod ostendere forte posset, idest, quod in historia hac res quadam in-auditae, quarum nulla unquam in mundo viguit notitia, atque actiones quaedam, divinae Vir-ginis favores, privilegiaque prorsus incognita, ignorataque hactenus recenseantur, acrariqui-dam casus, & vitae successus, aceventus, quorum quidem neque ab Evangclistis, neque abipso S.Joanne, qui eidem femper assistens, ut Matrem ipsam coluit nunquam ab ejus societate di-vulsus, mentio illata est,sed neque Dottores, aut Ecclesiae Patres, aut alii quicunque Inter-pretes , qui de MARIA Domina nostra tam fuse scripserunt, ea attigerunt, vel perspectahabuerunt; complura enim sunt prorsus singularia in hoc opere, quae in nullo altero inve-niuntur.
Verum huic difficultati mature obviavit ipsamet libri author Venerabilis Mater SororMARIA de JESU , camque jam in antecessum removit; dum enim de eo illi incidit disser-tatio quod revelationesssuae alium locum non essent obtenturae , quam piarum quarundamconsiderationum , aut meditationum in oratione occurrentium , & in nodum rerum verosimiliumdiggestarum; ipse Dominus hunc ei mentis angorem exemit, atque ita divino,pariter & humano jussu adacta scribere perrexit, addens dein etiam rationes, & causas, obquas tot eventus occultati hactenus, & a sacris scriptoribus praeteriti fuerint. Quare leganturca, quae ipsamet hanc in rem dicit, & cessabit omnis novitatis animadversio. Atque egocerte ut-adstipularer omnibus relatis, eaque facta esse crederem, alia persuasione non indigui,
quam