Band 
Pars prima.
JPEG-Download
 

: APPROBATIONES.

cum contulerint, de modo tamen omnia eorum arbitrio subjici: 6c prae primis etiam emen-dationi ac correctioni sanctae, Romanae, Catholicae Ecclesiae universa submitti, utpoteacujus doctrina, & censura ut vera ejus filia tota quanta penderet cum professa declaratione,paratam se esse ad credendum, & tenendum id unum , quod ipsa sancta Ecclesia Mater no-ssra crederet, & approbaret: Scviciflim, quae illa reprobaret, se quoque reprobare; in hacnamque obedientia vivere se velle , & mori. Quae omnia in istis terminis habet ipsa Ve-nerabilis Mater.

Et sic ex dictis clarissime conficitur, in locutionibus his , & revelationibus, quibus di-vina Majestas , & serenissima coeli Regina dilectam famulam suam dignati sunt, manifestehaberi primum illud signum, quod CardinalisTorrecremata requirit, ut eas recipere, Seve-re supernas credere, atque ab omni suspicione stygiae fraudis absolvere possimus; sunt enimvoci superiorum, €onfesfar iorum, St Magistrorum spiritualium consonae, & justissime accom-modata?, ex quo proin vera vox DEI este cognoscitur.

Alterum signum, quod Purpuratus Doctor ad discernendas revelationes requirit, consi-stit in effectibus, quos producunt. Est autem hoc quoque certum , & indubitatum interTheologos, & rerum spiritualium Magistros. Quando igitur divina Majestas animam quam-piam tam singularis gratiae favore afficit, ut eidem loqui dignetur, attendendus est enectusex locutione illa ortus ; nam si homo talis cum majori humilitate , sancto DEI timore, Lcreverentia erga supremam Majestatem, nec non cum majori etiam sua confusione se cogno-scit: tunc dicimus, hic vere DEUM locutum esse ; est enim haec vox illius, & loquendicum anima modus. Sin vero contra fit; si post similes locutiones, & revelationes animasibi jam videtur este perfecta , & sancta, quales reliqui non sint, quoniam a DEO simili fa-vore non cumulantur,tunc plane cognoscimus revelationem, aut locutionem a spiritu nequamprofectam esse; talis quippe non a DEO, sed a daemone est.

Atqui hoc iterum signum in opere Matris MARLE de JESU reperiri non cum minorievidentia demonstrari potest, quippe quae toties ineptam, & imparem se asserit , & cumprofundissima humilitate in terram prostata luto, & pulveri se immiscet, etiam postquama divinissima Matre, & divinissimo filio tantis deliciis, & favoribus fuit cumulata.

In introductione certe ad primam partem n. 3. dicit de se ipsa: Ipse Dominus scit, cur,

& ad quid me omnium creaturarum vilissimam excitaverit, vocaverit, elevaverit, & com-pulerit, ut scribam vitam divinae Matris suae, & Dominae nostrae.

Et iterum in eadem introductione num, 14. Ego, inquit, non scribam ut Magistra, sedut discipula, non ut doceam, sed ut discam; bene enim novi, mulierem in sancta Ecclesiapro ratione muneris fui tacere, & magistros audire debere. Hinc volo, ut superior meus,Magister, kConfessarius vigilem se mihi exhibeat, & severum judicem.

Pari modo in introductione ad partem secundam num. 26. affirmat, quod tam singu-laribus a coeli Regina aucta favoribus nihilominus majori inde confusione , & humiliationefuerit obruta. Quomodo eloqui potero (inquit ibidem humilis DEI famula) effeUus illos, quos in mehabuit tsthoc omnipotentis DEI responsum ? Humiliata sum usquequaque , certeque usque ad meum nihilum *cognovi enim miseriam treatura , & meas erga DEUM ingratitudines : cor autem meum defecit, & dereli-quit me absorptum in dolore de peccatis meis , & desiderio consequendi insignem hunc , & meritis meis longesuperiorem felicitatem, qua e(l : esse filiam suprema hujus Domina,

Similiter in introductione ad tertiam partem num, 3. fine timore, inquit, possum affirmare , jme nec periodum , aut verbum foripfisfe , quin non plures senserim tentationes, quam firipferim litteras.

Postremo excusatum me este credam circa accumulanda plura id genus testimonia superhumilitate, & humiliatione, qua: inter medios coeli favores in animo Matris MARLE iden-tidem de novo quasi fuit progenita 5 plena enim istiusmodi argumenti sunt scripta haec.Quod quidem egregio etiam testimonio confirmatur ex eo, quod vel ad minimum nutumsubstituti sui Confeffarii prima scripta sua confestim exusserit, humiliter nempe de se sentiens,

& imparem se reputans. Ut prom alterum etiam signum probatum sit circa essectus nempe,quos DEI locutiones in anima simii favore affecta producere solent.

Tertium signum sumendum est, ait Torrecremata, exparte materiae, de qua fiunt ista:revelationes, & cx illius veritate.

Et vero pro signi istius probatione evidentius testimonium dari non potest, quam sicipse liber iste cum sua doctrina , quae plane per omnia , & ubique nos erudit circacognitionem divinae eminentiae, circa nostram in observatione divinorum praeceptorum ob-ligationem , circa declinandam DEI offensam praescribendo mortalibus talia documenta,juxta quae sancte vivere, & mori debeant, excitando etiam nostram tepiditatem ad ferven-tiorem devotionem, quam coeli Reginae, Dominae nostrae debemus, dum nobis puritatesillius usque a primo conceptionis momento declarat, simulque demonstrat, quod illa, quaea calce pedis usque ad verticem capitis sole vestita est, nec minimam in sua persona culpaeumbram pati potuerit.

Equidem nemo prudens crediderit, daemonem Magistrum, & doctorem virtutis agere,atque avitiis dehortari velle; ita ut pariter fiat supremae Majestatis dissertissimus Encomiastes& Virgineae almae Matris puritatis praeco, utpote quae ci summopere exosa est, & inimica,

caput-