Band 
Pars prima.
JPEG-Download
 

APPROBATIONES.

»te, vittmaternam habebunt Ecdi. 24. In illo nempe, cui DEUS concesser it gratiam, ut la-borem suum in servitium, & venerationem almae Virginis expendat, peccatum locum nonhabet: & dilucidare perfectiones praecelsas hujus Reginae, ac Dominae certissima clt ad aeter-nae felicitatis portum semita. Quis autem ignorat quanta assiduitate, & diligentia felix de-votae hujus Monialis, anima perpetim, atque a primis etiam annis ad laudem Reginae Ange-lorum , se impenderit, in eo fere semper labore occupata, ut infidelium animos tam (an-ctam devotionem induceret ? Quis unquam frequentiori, & lucidori studio se dedit, ut di-vinissimae Virginis illustraret perfectiones, & illas quidem praecipue, quae circa primum exi-stentiae ejus momentum versantur \ Et quis proin, si pium, & Christianum formare velitjudicium, inanimum inducat, gratiam in hac vita, aut in altera gloriam defuisse personaede divina Virgine tam praeclare mentae,praesertim t cum ipsamet coelestis Virgo contrarium pro-;miserit?

Sancto Ildephonso dixit olim sancta Leocadia ; Per te lldephousi vivit domina 'mea. Fuitautem vita, quam coelestis Virgo per merita sancti Ildephonsi de novo accepit, nihil aliud,quam devotio praedicatione illius , & doctrina in fidelium animis erga eam excitata. AtVero si sanctus lldephonsus tam insignis, & prorsus singularis fuit praeco, öc doctor Virgineaepuritatis coelestis Reginae, haec profecto etiam Venerabilis Mater puritatem originalem ejus-dem Reginae, ac Dominae nostrae omniaque vitae illius Mysteria dilucidissime docuit & de-claravit. Sin autem doctore, & praecone sancto Ildephonso novam in devotione fideliumcaepit vitam , hic quoque novam capiet, cum viderit a calamo mulieris cujusdam sibi inti-me devotae conceptionem suam purissimam tam pie celebrari, 8c deduci. Haec tamentum proportione, & debita accommodatione dicta sunto ; quod enim ibi non sine mira-culo dixit sancta sancto , Lc quidem sancto in Ecclesia tam eminenti, hic pietas nostra dicitde aliqua DEI famula, & Virgine , quin caeteroquin major ei adjiciatur veneratio» quam me-reatur vita tam probata, Lc virtus tam spectata«

Caetera, quae prodigiose, & mirabiliter evenerunt, &a DEO cum hac. sua famulafacta sunt, ad examen juridicum remitto Ecclesiae authoritate instituendum, prout habeturin constitutionibus Apostolicis, Mihi vero suffecerit ea summatim retulisse , quse de vitaeillius optimis exemplis passim ubique sunt notoria virtute ejus universalem applausum re-ferente. Id unum denique praeteritum nolo, quod nempe, si constanter pro indubitato ha-beatur , haec revera ipsius scripta este , aliud quaeri non debeat miraculum, quam haec ipsascripta ejus. De (ancto Thoma dixit summus Pontifex , singulos operum ejus articulossingula miracula esse. Idem & nos dicere possumus de quolibet capite librorum Venerabilishujus Matris. Csim enim excedant vires, & facultatemfoeminae illiteratse, & in solitudine,ac parietum silentio educatae, ideo necesse est , divinam virtutem in illis operatam esse re-mota omni suspicione de interventu mali Angeli; praesertim cum hic omnia deprehendan-tur divinae potentiae signa, quae nobisäTheologiaadstruuntut.

Neque exinde dubium ciere sibi debet anxie mentis indagator , quod divina Majestas,& Purissima DEI Mater his temporibus tam familiariter usi sint cum hac sua famula. Com-munis est Patrum sententia, Ecclesiam sanctam dici propter sanctos, quos in se continet,atque in hoc sensu intelligimus verba illa in symbolo fidei: Credo in unam sanftam Catholicam,& dyostoUcam Ecclesiam. Et nonnulli quidem voluerunt, hoc de fide esse: sed ad minus äTheo-logis ut temerarius damnatur , qui dicit, quod iste modus sanctitatis non habeatur in Ec-clesia non solum in infantibus baptizatis , sed etiam in adultis, talis enim communi sensuiipsius. Ecclesiae adversaretur. Certe enim ad Apostolos, &c discipulos iuos locutus divinusMagister: Jam neu dicam vos servos , inquiebat , quiasirvus nescit, quid factat Dominus ejus. Vosautem dixi amicos ; quia omnia , qua attdivt a Patre meo , nota feci vobis. Joan. 1 s. sic nempe veniiDEI servus ad altsorem gradum amici ascendit, quin tamen dimittat nomen servi, & divinaMajestas summa quaeque arcana manifestat pro ratione maioris cujuslibet sanctitatis, Scarctio.xis unionis cum DEO. Cassianus Palladius, Sophronius, Metaphrastes, & alii multas scri-bunt Patrum in Eremo revelationes, & libri Sursi, & Lipomani pleni sunt revelationibus &locutionibus sanctorum ab aliis lanctis & gravissimis viris scriptis.

Multo minus in dubium vocart potest, quod scripta hic Venerabili Matri ut mulierirevelata sint, cum tamen interim mulieres a docendo in Ecclesia remoti sint. Et vero reshaec de proposito disputata fuit coram Pontifice Eugen 10 in aliquo concilio Trevirensi etoccasione revelationum, & doctrinae sanctae Hildegardis ; & iterum in praesentia summo-rum Pontificum Gregorii II. Urbani VI & Bonifacii IX. in examine revelationum sancttBrigitae , & sanctae Catharinae Senensis. De istis autem , multisque aliis sanctis mulieribusexstant approbationes authenticae in Ecclesia factae. Quin & Sybillis utut gentilibus divinaMajestas lumine quodam supcrnarurali tam excelsa , imo & suprema de Christo Dominoarcana revelavit. Cur ergo idem Dominus non communicet in lege gratiae eandem vir-tutem cum mulieribus Christianis sanctis, Sepiis, quibus singulare virtutis studium tam egre-gium coram summa bonitate pepent meritum V

Ira certe coeli Regina tanquam (uperna Magistra hanc felicem discipulam suam Vene-rabilem Matrem MALIAM in historia sua partes. n.6a©.& 621. docet: ex re non esse, harc

ab