«<#«, f,. iiifali«atm '
ri ^2Jcffl5
edocuitij
sdam fit« ■H«m
Möliktz
1») PL«
äs fülltprout Ajkifidt»WülU
nimmiam festcius arti®n Vernisinfohk
me&it
ilMajAnub.Co:fc contirIrn Cdcl’ir
mmUi
labcKurisi
ommusii«
locmfe
iftnMfr
iitatisiW
'ialiiinui®
{ycIlBOH®
vlatcfi ut s*nt.
i 0 treviKfzfensaf»®laoBon'®
Äj
otffito,
jdiutntJ®!
tct»* 1 '
APPROBATIONES.
abAogelo aliquo scribi,neque ab homine adeo docto, & sapiente, cujus dein scientiae omniapossent tribui: aut plane divinam lucem ambiguam, seu aequivocam cum ea posse fieri, cer-feque non ita cognitum iri. Ad majorem proin DEI gloriam cedere, fi scribatur a muliere, cuiscientia nihil poilit opitulari. Authoritatem vero historiae (dicit porro divinissima Virgo adVenerabilemMatremj) non pendere ex instrumento, sed ex summa rei veritate: & in hacparte nec summum quemqueraphinum addere aliquid posse, fi scriberet, ipsam vero nihil indeposse demere, aut imminuere. Quo dicto spiritus famulae Matris DEI compositus, Sc anxiailla sollicitudo exempta est, qua circa operis eminentiam mordebatur seiplam imparem, 8comnium creaturarum ineptissimam reputans.
Atque his jam dictis concludo, scripta hsec admitti debere tanquam vera, propria, & bo-na, cceieltemque doctrinam continentia, quin in contrarium afferri possit aliquod dubium.Enimvero si nobis hic inter humana agentibus offeruntur littera: regiö annulo signatae qui-dem foris, intus autem stylum respondere regiae dignitati non deprehendimus, sed abjectumquid & a majestate abhorrens scribi, tunc certe prudenter dubitamus, an a Rege veniant haelitterae: sin vero & regium signum exterius videmus, & ea, quae in litteris continentur sty-lo regio, & solida majestate referta sunt, ad bonum publicum, & morum reformationemtendentia, tunc omnis omnino praeclusa est suspicio, nec dubitari potest, litteras has ab alio,quam ä Rege venire. Atqui in hoc Matris MARIA de JESU opere Regalis divinae Maje-statis signum invenimus, cum utique lupra vires humanas sit, & consequenter divinae vir-tutis. Invenimus praeterea in illo doctrinam solidam , constantem , & veram , legi Evan-geheae conformem, conducentem ad cognitionem, & reverentiam DEI, ac purissimae DEIgenitricis, atque ad virtutis studium, St peccati horrorem. Consideretur ergo, ex qua par-te aliqua ingruere possit suspicio, quin scriptura haec vere a DEO sit, Atque adeo infinitasdivina Majestati debemus gratias, simulque nostram agnoscere felicitatem, quoniam hoc no-stro seculo manifestare nobis dignatus est absconditum hunc Thesaurum , quo fidelium ani-mi, & maxime divinae Virgini devoti adeo ditandi sunt: sed St ipsi Augustissimae VirginiDeiparae gratos nos esse oportet ob favorem tam extraordinarium temporibus istis nobisconcessum, dum puritatis, & sanctissimae vitae suae notitiam per hanc famulam suam Vene-rabilem Matrem Mar-iam de JEsu nobis confert.Postremo autem addo, me in scriptis istis nihilinvenisse a veritate Catholica dissonum, ut proin sua Majestas pro complemento Regiae suaepietatis mandare possit, ut ad praelum, Scquantocyusin lucem dentur, ut dum fidelium atti-gerit manus,felicitatem illam conferant, quae ad animarum profectum, & emolumentum coe-irus offertur. Atque ita debita obedientia ductus, & cum omnimoda subjectione sanctaeRomanas Catholicae Ecclesiae Matri, St Magistrae omnis veritatis delata sentio. Tarraconae6.Maji Anno 1667.
Michael DEI gratia indignus EpiscopusTarraconenfis.
PROTESTATIO.
P Ro observatione Decreti sanctissimi Patris nostri Urbani VIII. felicissimae recordationis,quod fuit expeditum in sacra Congregatione universalis Inquisitionis Ecclesiae Romanaei3.Martij Anno 1626. & a sua Sanctitate declaratum y Junij Anno 1631. & iterum con-firmatum y.Julij Anno 1634. ego, qui ex commissione, & mandato superioris mei Gene-ralis opus hoc,historiam nempe,& vitam Virginis,& Matris DEI a Matre Sorore Maria de JEsumodo defuncta scriptam,atq;,uti in ipso opere assentur,di vina revelatione manifestaram, in lu-cem edo, protestor quod ea,quae dicuntur,utpote,quod opus hoc divino lumine fuerit manifesta-tum:Stquod dictae revelationes,St visiones,ex quibus componitur,St illae etia,quse in eo recensen-tur divinae sint; atq; etiam favores illi extraordinarii, quos author supra communem ordinemrecepisse fe asserit, quod hac omnia, inquam, hactenus non habeant aliquam authoritatem Ec-clesiae Romanae, sed quod, res relatas ita fe habere, humana duntaxat nitatur aurhoritate, funda-ta in motivis humanis. Deindevelut author Prologi operi praemisti, ac historiae devita Vene-rabilis Matris, & denique etiam annotationum primae parti adjectarum,pariter protestor, omnesvisiones, revelationes, miracula St favores extraordinarios supra communem ordinem costatos,quos ego declaro,co n firmo, & de novo refero, sive de ipsa libri authore, sive de aliis hominibusnon Canonizatis, aut beatificatis, solam etiam dictam habere authoritatem humanam, quin eisinsit ulla Romanae Ecclesiae authontas: atque ita plane accipi volo rationes in prologo pro tuen-dis illis revelationibus, & visionibus, quod nempe divinae sint propositas; omnia enim tantumad conciliandam illis authoritatem humanam tendunt, sicuti etiam authoritatis tantum hu-mante sunt. Etsi interdum authori, seu alteri cuidam personae non Canonizatae, aut beatifica-tae adjicio elogia sanctitatis, seu beatitudinis,protestor, me non velle, ut dicta elogia cadant fu perpersonam,sed super bonos mores, aut opinionem. Atque ita omnia correctioni fanttae Roma-nae Catholicae Ecclesiae subjicio,
Fr, Joseph Ximenez Samaniego.
(O AP-