194
Dislertatio
i v.
i$o. Objicitur postremo , dari ex sanctis Patribus dvuXoylcti quamdam inter fa.’cramentum Eucharistia , & mysterium Incarnationis , unumque per aliud ab illisexponi. Patet, ut alia prxteream , ex celebri epistola S. Joannis Cbrysostomi adCxfarium Monachum. Sic enim in ea loquitur 5. Doctor: & Deus, & homo CbrUstus . Deus propter impafsibiLitatem , homo propter pastionem : unus filius , unus Domi-minus , idem ipse procutdubio unitarum naturarum unam dominationem , unam pote fla-tem possidens > etiamsi non consubstantiales existant , & unaquaque incommixtam pro-prietatis conservat agnitionem , propter; hoc quod inconfusa sunt duo. Sicut enim an-te quam sandificetur panis, panem nominamus i Divina autem illum sanftificante gra-tia y mediante Sacerdote » liberatus est quidem ab appellatione panis , dignus autem ha-bitus est Dominici corporis appellatione , etiamsi natura panis in illo permansit, &non duo corpora , sed unum corpus filii praedicatur ; fic etiam hic , Divina natura inipso insidente, unum filium, unamque personam, utrumque constituit (a). Jam vero,si nihil panis reale & positivum in Eucharistia remaneret, cui Christi Corpus perintimam praesentiam veluti unitum existeret , nulla esset haec similitudo ; nequepro dualitate natur* in unitate personae, contra Eutychianos demonstranda, S.Joannes Chrysostomus eam recte adhibuisset. Igitur comperta illi res fuit,aliquidpanis reale & positivum in Eucharistia remanere. Certum est autem , illud nonesse substantiam panis. Erit ergo ejusdem panis accidentia absoluta ; adeoque ne-dum illa non latuisse veteres Ecclesiae Patres , sed de illorum existentia ipsos nelevissime quidem dubitasse, dicendum est.
Vf.. primo, certo non constare, hanc epistolam esse genuinum 8. Joannis Chry*sostomi scetum. Dubitant enim plerique, neque immerito. Dubium est, inquitCl. P. Natalis ab Alexandro, sitne S. Joannis Cbrysostomi hac ad Caesarium episto-la. ;Quamvis enim vetus ^Au&or , qui contra Severianos, & ^icephalos scripsit, *Turriano in lucem editus , S. Joannes Damascenus in TraSlatu contra ^icephalos abeodem vulgato , & Isticepborus Tatriarcha Conflantinopolitanus in Disputatione adver-sus imaginum impugnatores, qux MSS. extarit in Bibliotheca Colbertina , ipsam lau-dent i dubium faciunt con)eftur<e non leves, an revera fit S. Cbrysostomi. Primo quod,exorta Eutychetis hxrefi , quam diserte refellit (*),scripta videatur. Secundo ,quoiVeteres, qui adversus Eutychianos scripsere , & Tatrum testimonia luculenta contraipsorum errorem congessere, hanc epistolam non laudaverint : quod sane minime pra-termififfent , fi a sanflo Cbrysoflomo scripta suisset. Tertio ,quod Theodoretus in Dia-
(a) Hanc epistolam , quam plurimi fa-ciunt sectarii, & maxime Albertinus , quodputent , ex illa evinci , panis substantiam,Chrysostomi testimonio, in Eucharistia rema-nere, primus omnium memoraverit PetrusMartyr , non indicato loco , ex quo eameruerit, neque Graeco originali textu , exquo illam verterit. Latinam versionem ma-nulcriptam invenit Cl. Bigotius in Bibliothe-ca P. P- Praedicatorum Florentiae , eamquetypis mandari curavit.
(*) Hxrefis Eutycbiana de una natura inChristo post S. Joannis Cbrysostomi obitum
exorta est; ut proinde ab illo oppugnari ne-quaquam potuerit. Ex hac enim vita disces-sit S. Doctor anno a Christo nato 407,, initiumvero Eutychianae haereieos alii anno 44 1 - , e5tPagmento epistolae Domni Episcopi Antio»cheni ad Theodosium Imperatorem a Facun-do lib. VIII. c. 5. relato; alii anno 44S eXepistola XVI. Gelasii Papae ad Episcopos Dar-daniae , consignandum censent . Vide Cl. P*Franciscum Pagium Tom. I. Brev. de GeftisTontificum ad annum 44s. de S. Leone Papan. 10, & u,