Buch 
Origo Et Praxis Omnium Sacrorum Rituum, Et Cæremoniarum Ecclesiasticarum : Cvm Rationibus Easdem Sic Peragendi; Ex Sac. Canonibus, Decretis Sac. Congregat. Rituum Ac Primariis Auctoribus, ad Cleri Instructionem Ordine Alphabetico exposita, & disposita / à Laurentio Vigilio de Nicollis ...
JPEG-Download
 

14 Adventus .

eundum adventum ad Judicium, de quibus ibifit mentio, & ideo in eo dicuntur quaedam Can-tica laetiae propter adventum misericordiae, &Jejunium institutum est in memoriam adventusseverae Justitiae.

Notandum etiam ut, quod prima Domi-nica adventus nunquam esse potest ance quintoKalendas Decemb. nec etiam post tertio Kal.Dec. Adventus etiam continere debet dies ai.id est tres septimanas integras ad minus, praeterVigiliam Natalis Domini. Attamen cum ad-ventus incipiat a die Dominica, si forte contin-gat etiam Natale in die dominica, protelaturtempus adventus ad quatuor hebdomadas: ali-oquin Vigilia Natalis, & Sabbatum quatuortemporum concurrerent in eodem die, quodesse non potest, quia utrumque illorum pro-prium habet officium, & ad diversa temporapertinet. Sabbatum enim est de adventu, sedvigilia tempus gaudii respicit, ut patet ex ipsaordinatione Gregorii, qui ultimas adventusantiphonas posuit de Evangelio, scilicet: com-pleti sunt dies: ecce completa, sunt omnia . Quandoergo contigit Natale in Dominica, quatuortempora celebrantur in penultima hebdomada:si vero Natale veniat in secunda Feria, vel de-inceps usque ad Dominicam, fit officium devigilia in die Dominica, qua: proprium nonhabet officium, & propter Dominicam canta-tur Alleluja, sed jejunatur in Sabb. praecedentitam pro vigilia Natalis, quam pro Sabbato qua-tuor temporum. Plura vide apud auctores.

Alie-