Buch 
Ioh. Georgii Eccardi v. c. De Origine Germanorvm Eorvmqve Vetvstissimis Coloniis Migrationibvs Ac Rebvs Gestis Libri Dvo / Ex Schedis Manvscriptis Viri Illvstris Edidit, Figvras Aeri Incisas Adiecit Et Praefatvs Est Christianvs Ludovicvs Scheidivs i. c.
JPEG-Download
 

VIII

titulo ediderat, ita siint prolixe, & cum taediosissimo verborum ambitu, ad-mixtis vbiuis rebus multis alienis, immo saepicule sine omni ordine & delectuscripta sunt, vt in legendis iis non possit non defatigari etiam seduli alias lectorisstudium & attentio. Sed malo huic hodie obuiam iuit Illustrissimi & Excellentis-simi Comitis ac Domini henrici de bvnav, atque illustris Viri D. ioh.iacobi MAScovn industria, qui duumuiri tam eleganter atque copiose resGermanorum vetustissimas exposuerunt, vt qui post eorum doctissimos Com-mentarios adhuc gentis nominisque Germanici virtutes & parta domi forisquedecora, omnemque, quae antiquitates populi illustrat, rerum gestarum seriemdesideraret, is profecto talpis atque noctuis similis eilet, qui in ipsa clarissimameridie lucis radios non cernunt. Verum sicuti longe, antequam eximios hoslibros aspexerat orbis, Eccardinus hic partus izm conceptus, isque praeterea La-tine scriptus est, cum lingua Germanica prodierint, quae Summi Duumuiri depatria historia ediderunt, immortalia opera $ sic exteris praecipue, linguae no-strae, vr plurimum, ignaris, rem gratissimam nos exhibituros Iperamus, quodegregii viri cogitata, quibus veterem Germaniam, nostramque cum primis Saxo -niam, non infeliciter illustrat, cum eis communicamus. Nec vereor, vtlibellus hic, tamquam immaturus vel informis partus, parentem suum dede-ceat, licet in ipso statim lucis exordio, quasi sibi, non patriae genitus eilet,tenebris damnatus videri possit. Et quamquam ea omnia mea facere nolim,quae subinde ab illustri eccardo ex meris coniecturis, iplbque adeo ingenioscripta sunt atque in medium prolata ; nullus tamen dubito fateri, quadrareomnino in hanc dillertationem curtum illud sermone rotato martialis en-tymema :

Est aliquid boni , ergo bonus liber est.

Quare etiam, cum primum de edendo hoc opusculo consilium ceperam, in ani-mum induxi, vt notas quasdam & animaduersiones meas ei subiungerem, at-que hallucinationes indicarem, quibus vir caeteroquin eleganter doctus, sedin coniecturis haut raro nimium audax, hinc inde lectoribus suis fucum fe-ciste videbatur. Et iam natus erat non exiguus huiusmodi castigationum mani-pulus ; sed mutare postea consilium me coegit honestissima Bibliopolae petitio,qui serio optauit, vt proximis nundinis venum ire possit libellus, in quo typisexscribendo tarditas & procrastinatio operariorum hactenus patientia nostra mi-re abusa est. Itaque meditationes meas in aliam occasionem tertiare volui.Forte enim, si non inniti dillertationem hanc receperint patriae historiae amato-res,

\