IX
res, id mihi imperabo, vt ad tempora vsque Caroli M. coeptam heic narratio-nis rerum in Germania gestarum telam pertexam. Sicuri autem non, vt meaegloriae velificarer, editionem opusculi huius firscepi; verum quoniam cum p li-nio i vniore, eos omnes, qui praeclari aliquid in fludiis faciunt, venerari £ 5 *mirari soleo; sic etiam ferio opto, vt hac qualicumque a me sufeepta operamemoriae viri egregii debita praemia persoluantur. Vnde id promitto quamsolemnissime, in ipsis notulis meis, si aliquando lucem aspicere ipsis dabitur,prius nihil me habiturum, nihil antiquius, quam ne intempestiue manes doctiviri turbentur, verum vt etiam in iis, in quibus distensus meus aperiendus erit,quam modestistime omnia proponantur. Multum enim ab eorum hominummoribus abhorrere soleo, qui dissentire postum a nemine sine fennis & conuiriis ;existimantes forte, sacra Musarum certamina, vbi de veritate inquirenda vel pro-banda agitur, palaestricis pugnis similia este ; vtque retiarii olim a dimicationi-bus non discedebant, nisi sanguine palaestram soedasienr, ita se ab his litterariisdisceptatiunculis non prius cellare debere, quam fama aduerferii scommatibus,conuiciolis atque ironiis misere sit dehonestata. Sed de his nostris notulis suotempore Lectores aequi indicabunt.
Equidem in huiusmodi antiquis argumentis , vbi certa Scriptorum testi-monia haberi nequeunt, difficile & periculosa plenum alea opus est, veritatemita in aprico ponere, vt non aliqua formido oppositi remaneat. Quo remo-tiora enim nobis sunt illa tempora, vnde argumentum suum repetit historia,eo maioribus obnoxia est difficultatibus dubiis & incertis. Hinc quam strictaetiam sit illa nostrorum temporum censura & rerum componendarum diffiden-tia, vbi consectari omnia difficillimum, iudicare periculosum, 6c tamen quic-quam praeterire desidiosum, adeoque omnibus in omnibus placere impossibileest; tamen numquam forte, si quid erroris committitur, id minus vitii ha-bet, quam in vctußijjimis Germanicis, & praecipue Saxonicis rebus. Nam licetIster, qui & Danubius , antiquissimis Graecorum Scriptoribus celebratus sit,Rhenum caesaris Commentarii nobilitarim; serius tamen & sub Augustodemum, Vifurgim & Albim arma Romana aperuerunt. Et ad Vifurgim quidemDruses cum exercitu accessit, Albim tacito teste L. IV. Annal. c.44. L. Domi-tius, primus Romanorum vltimusque, transmisit *. Sed hoc ipsum tamen non
euin-
* Quamuis enim Albim etiam Tiberio nauigatum velleivs L. II c, it$. reserat,flumetj ipsum tamen non tranfcenJit.
*
B