Annales
Petavia-
Nfr.
76 Annale* Nazarian, & Petav.
ceps continuati ) primum ä Frehero in Corp. Hist, Franc, sincerae &Veteris p. m. 86 , dein a Du-Chesnio T. II Script. Franc, sunt prelopublico dati. Nazarianorum vero nomen ex eo duntaxat obtinue-re , quod Freherus eosdem in Monasterio S. Nazarii sive Laurishe-miensi ad Rhenum invenerit, atque inde e tenebris in lucem protra-xerit. Vocantur ii pro merito suo a Pagio T. III ad a. 712. n. 10.Annales veterrimi ; sed in ipsomet S. Nazarii monasterio , sive Lauris-hemii eosdem Scriptos non esse (prout tamen Buderus in BibliothecaScriptorum, Struviano Corpori Historia? Germanica? praefixa, est ar-bitratus ) vere omnino censuit Eckhartus T. I. p. 579 n. 69. nam imonec Translationem S. Nazarii Laurishemium factam a. 766 ( cujustamen alii Annalist« meminere ) nec 2do ejusdem LaurishemiensisMonasterii fundationem ( qua? plenius circa annum 762 contigit)Annales hi vel verbulo attigere ; unde multb rectius statuit Eckhar-tus i. c. quod Annales Marbacenses fuissent compellandi, utpote a Mo-nacho Murbacensi verosimiliüs scripti, tum quia trium Abbatum Mur-bacensium quk Ordinatio, qua obitus distincte recensetur, tum quiaFundatoris pariter fui, Ebehardi Alsatia? Comitis , mortem ad a. 747iidem luculenter commemorant. Murbaco Laureshemium posteadeportatum est Annalium istorum sive autographum , sive apogra-phum *. indeque erronea Nazariani nominis'occasio recentius nata.Ait praeterea de se Eckhartus 1 . c, p. 740. n. z§. qubd Struvio , no-vam Freheri Scriptorum Editionem molienti , communicaverit An-nalium istorum collationem , cum Codice MS. Guelferbytano insti-tutam , non parum ab impresso exemplari variantem , quo ille estusus. Veterrimos autem atque ab Auctore Synchrono exaratos An-nales hos esse , ea fatis ostendunt , qua? tum ad A. 786. de Thurin-gorum conspiratione adversus Carolum M. tum ad a. 787 & 88 deTaslalonc Bajoaria? Duce uberius quam alibi referuntur.
Annales Petaviani ( quos vide sis apud Du - Chesnium T. II.Script. Franc, qui eos ex Pauli Petavii Codice exscripsit) au-spicantur ab anno 708 & finiunt in anno 799. Vetustijjimi illi vocan-tur tum a Pagio ad a. 712. n. 10. & ad a. 742. n. 22. tum ab Eckhar-to T. I. p. 676. n. 190. qui exeuntis Octavi Seculi Auctorem, rebus-que contemporaneum fuisse concludit. Idem tamen Pagius ad a.742. n. 22. & 23. jam observavit, quod utut sint vetustisiimi, inter-polaturis tamen manum haud penitus essugerint.: prout supra de An-nalibus Masciacensibus jam a nobis est indicatum. Alius postmodumhunc Annalistam usque ad a. 1015 continuavit, üt videre est in Syl-labo