EPISTOLARVM ME.DICINALIVM CONRADI GESNERIPHILOSOPHI ET NEDICITigurini, Liber primus.CONRADVS GESNERVS TOANNICratoni à Crafftheim, S. Caes. Maiest.Medico intimo.VATERNAE literae tuae, intra totidem mensesmihi redditae sunt: quarum binę priores mense Martio à te perscriptae sunt, tertiae Maio, quartae Iulio.Et quoniam ferè idem argumentum est omnium,non est quod ad singulas respondeam. Petrus Per-Annona his diebus ex Italia rediens(Venetias enim pro-pter sua quaedam negocia nuper profectus erat) cum hac transi-ret, me inuisit: itaque commodè factum est, vt consilia Montani quaeiam se habere aiebat, ei commendarem quàm potui debuinque maxi-mè. Responditis, editionem sibi eamque maturam, curae futuram.Praefationem quoque tuam,& literas ad ipsum, quas nuper ad Vr-sinum miseras, vt acciperet curaui. In posterum quoque per amicossimul& literas meas hortari eum ad editionem maturandam nondesinam, vt tibi simul gratificer, simul(quod mihi perpetuum estpropositum) rem medicam nostram quibuscunque possum modispromoueam. Literas tuas superiore anno ad Rondeletium scri-ptas, quas ego ad doctissimum virum& summum Rondeletij ami-cum, lacobum Dalechampium nomine, Lugduni Medicum mise-ram, intercidisse doleo. Rondeletius quidem antea saepius ad mescribere solitus, iamdiu intermisit: postquam vxorem iunioremduxit, nunc totus in suis quibusdam scriptis edendis est. Matthio-lum à viris doctrina excellentibus, inter quos vel principem lo-cum tibi attribuo, laudari, eiusque in Dioscoridem studium praedi-cari, non hercle illi inuideo. Partim enim meretur, partim iam ae-tate torsan torpidior, his laudibus excitatur, vt magis magisque subinde nobis Dioscoridem,& vniuersam materiam medicam illu-stret. Ad eandem verò rem forsitan etiam riualitas& contentionostra aliquid momenti adferi: vestrisque laudibus, quae certè quo-A
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Epistolarum medicinalium Conradi Gesneri philosophi et medici Tigurini libri III : ; his accesserunt eiusdem Aconiti primi Dioscoridis asseveratio ; & De oxymelitis elleborati utriusque descriptione & usu libellus / omnia nunc primum per Casparum Wolphium medicum Tigurinum in lucem data
Seite
23
JPEG-Download
verfügbare Breiten