Band 
Tomus IV.
Seite
75
JPEG-Download
 

PROLEGOMENA. Cap.m.

Hexaplari , cum asteriscis & obelis ,tanquam accuratiori, in Latinumsermonem versos edidisse, ipse in-nuit Epill- 28 . ad Lucinium his ver-bis : LXX. Interpretum Editionem &te habere non dubito , & ante annos plu-rimos diligentissime emendatam studiosistradidi. Eadem verba habet Apol.2. contra Rufinum ac in Epist. adSuniam & Fretellam : Aliam , inquit ,editionem LXX. Interpretum , qua &in oTs Codicibus reperitur , & dnobis in Latinum sermonem fideliter ver-sa est & c. Mox iterum : Ea autemqua habetur in i&nhoTs, & quam nosvertimus , ipsa est qua in eruditorum li-bris incorrupta & immaculata Septua-ginta Interpretum translatio servatur.Quoniam autem in hac Epistola desolo Psalterio loqui videtur , addotestimonium ex literis ad Augusti-num-, quibus V. T. Libros Canonicosuniverse memorat : fluaris, inquit,cur prior mea in Libris Canonicis inter-pretatio asterifeos habeat & virgulaspranotatas & c. Ac in altera ad eun-dem epistola, quae est numeno 94.partem aliquam istius Latina: Edi-tionis sibi surreptam conqueriturhis verbis : Praceptis tuis parere nonpotuimus , maxime in Editione LXX.qua asteriscis verüb usque distinpia est.Pleraque enim prioris laboris ob frau-dem cujusdam amisimus. Unde nilmirum , quod post tantum tempo-ris intervallum nos Latinam istamHexaplaris rüv d. Editionis versio-nem Hieronymi magna ex parte haudamplius habemus. Habemus ta-men Psalterium , quod primo qui-dem circa A, C. 383. cursoria ope-ra e Graeco textu multis in locisemendaverat, postea autem circaA. C. 389. diligentiori studio ver-

batim correctum e Codice Hexa-plari cum asteriscis & obelis Latineedidit ; ut ipse testatur in Praefa-tione posterioris Editionis ad Pau-lam & Eustochium, quae in prioribusoperum Hieronymi impressionibusomissa, novissimae Paristenst e vo-lumine Bibliorum, cum Glossa or-dinaria & intcrlincari ac NicolaiLyrani commentariis editorum, ace Postilla Hugonis de S. Charo beneinserta, atque laudato Psalterio prae-fixa est. Unde iple Hieronymus inalia alterius Psalterij, e Hebraeo sci-licet in Latinum translati, Praefa-tione ad Sophronium de LXX. Inter-pretum versione scribit, quod eamdiligentijstme emendatam olim lingua suahominibus dederit. Et Apol. 2. con-tra Rufinum : Psalterium certe emen-datifmum juxta LXX. Interpretes no-stro labore dudurn Roma suscepit. Di-cit Romam istud suscepisse , quod illucmilium fuerit, non autem quodin usum Ecclesiae Romana receptumfuerit. Haec quippe prima S. Pa-tris correctione lemper contentafuit, indeque Psalterium priori ejusopera emendatum Romanum dicisuevit; Gallicanum vero, quod po-steriori eoque accuratiori ejusdemstudio fuit emendatum , quoniamGallicana Ecclesia in divinis officiishoc jam pridem usa est. AtqueGallicanum hoc Psalterium cum aste-riscorum & obelorum signis com-mentario Brunonis Episcopi Herbipo-lenfls illustratum, primo typis ex-cusum fuit anno Christi 1494 - acinde Anno 1618- in Bibliotheca Pa-trum Colonienst Tom. XI. recufum,e recognitione, uti vocant, ssoan-nis Cocblai. Hujus aliam EditionemAnno 1531. laudat Usserim de LXX

Ver-