Band 
Pars I.
JPEG-Download
 

178 IVRISPRVDENTIAE ECCLESIASTICAE,

§. ccm.

Regula IV.

Porro sacrae literae eodem interpretandaesunt spiritu , quo fuerunt scriptae . Librinamque non eius , qui hos legit, sed illius ,qui lcriplit ^ mentem exprimunt.

t

Ex quo fit, vt quum scriptura eodem spiritu rite in-telligi possit, quo adlistente scripta est, (§. i8r.)et hic spiritus toti ecclesiae datus fit, (f. 1 85-3sacrae literae veram interpretationem accipiantex consensione totius ecclesiae Christianae. Idquod alibi (/. 11. c. VI.) alia etiam argumentationeevincemus.

§. CCIV.

Regula V.

Sed et codicem sacrum interpretaturusoperam summa cum industria dare debet, vtstilum ad orientalium populorum vsum ad -commodatum , ob allegoriae, metaphorae , pa.rabolae frequentiam adcuratijsme noscat.Tum et characterem proprium cuiusuis scri-ptoris familiarem sibi reddat. Est enim hicetiam in sacris libris varius. Id quod tamenline diuturna lectione, adsiduaque exercitatio-ne effici nullo modo potest.

Quae, quum ita sint, facile patet, aberrare eos ve-hementer, qui in sensu mystico fingendo iuslosuntfaciliores. Non equidem id contendo, nihil vn-quam dici mystico sensu, quod alterum foret ex-tremorum; sed ne sine necessitate eum faciamuspotius, quam reperiamus, moneo. Deinde illud

quo-