Paks I.
315
§. CCXLVL
An necejfiaria confirmatio ?
Modus sententias dicendi in concilii? nonvnus perpetuo fuit. Rite autem decreta, etsufficienter, vt decet, promulgata , vt aucto-ritatem suam obtineant, sunt, qui confirmarieadem a sede romana oportere contendant:aliis id necessarium minime visum est.
Modum tractandi in conciliis varium erudite docetGibert. tom. 1. p. 91. De confirmatione pugna-tur in Vtramque partem argumentis non leuibus.Si auctoritate duceris , ii'sunt vtriusque senten-tiae patroni, quos inter vix discernas, cuius sitaut ab eruditione , aut a religione maior auctori-tas. Quid mihi videatur, dicam.
§. CCXLVII.
Quid fit confirmare decreta conciliorum ?
Quod antequam facio, operae pretium fue-rit ostendere, quid sit confirmare decreta con-cilii. Est autem confirmare in genere nihilaliud, quam nouas addere rationes. Quo fit,vt decreta concilii confirmare , si vim verbipropriam spectes, sit, nouas eidem rationesaddere, quibus efficiatur, vt ea tanquam de-cretoria ab omnibus suscipiantur.
Non puto fore eorum quemquam, qui sese pontificiaeconfirmationis patronos gerunt, qui hanc huiusverbi acceptionem neget. Haec enim nisi pro-pria sit, eisque adamata significatio, quid sibivelint, quum tanta contentione confirmationemhanc vrgent, ego non video. Alioquin non ig-noro, aliam quoque esse huius vocis in scriptisQ 4 ec-