Band 
Pars I.
JPEG-Download
 

Pars I.

2Zl

luctabilem latae definitioni tribuendam nonminus tacito, quam expresso episcoporum con-sensui momentum inesse existimaretur.

Cuius quidem rei perspicua mihi ratio sita esse vide-tur in ipsa ecclesiae vniuersae conformatione-Profecto non videtur posse fieri vt maxima epi-scoporum pars per orbem terrarum dispersa erroripublico aliquo indicio fidelibus ad credendumproposito sese non opponat ? Error quippe , an nonresiftitur , adprobatur , et veritas , quum non defenditur,opprimitur. Non solet ecclesia tacere, quum erro-rem cognoscit ecclesia Dei , ait S, Avgvstinvsea, quae sunt contra fidem , vel bonam vitam ,non adprobat, nec tacet , nec facit. Quid? quodtenetur etiam ecclesia aduersus grassantem erroriscontagionem insurgere, ne alias eidem conniuerevideatur. Quod periculi 'genus praecauendumesse caute, ac sapienter monebat 8. Coelesti-nvs P. epifi. XXL §. 2. ad- epifcop. gall. apudConstant, eccl. i iZ6. Timeo, inquit ,ne conniuerefit , hoc tacere; timeo , ne magis ipfi loquantur, quepermittunt illis taliter loqui : in talibus causis non caretsuspicione taciturnitas, quia occurreret veritas , fit salsi-tas displiceret. Merito namque causa nos respuit, fisilentio foueamus errorem. Conf. Tovrneeivs curf.theol, I[ . quaejl. III. art. II. p. m. 6z.

5- CCLXVIL

Remouetur obiectio-

Sunt, qui ex vniuersalis ecclesiae senten-tia nullum omnino argumentum sumi possearbitrantur, propterea, quod fieri nequeat,vt fidelium omnium sensum in fidei quaestionerequiramus, id quod tamen necessarium esseopinantur, vanum igitur esse aiunt ab eccle-sia catholica veli ducere fidei argumentum.

P 4 Non