«14 IVRISPRVDENTIAE ECCLESIASTICAE,
datur, ius ei est, et discrimen ab his vndeun-de immineat, auertere non potest modo, sedetiam.
Euidentia sunt haec principia, et innatura imperii ci-vilis ita fundata, vt ab ea diuelli nulla humanapotestate valeant, de quibus videri possunt iuris-publici vniuersalis doctores.
§. CCCLI.
Quod quum etiam per leges ecclefiaflicas con-tingere pofjit.
Si habenda est veterum monumentis sides,ambiguum non est, quin pontificum constitu-tiones optimo licet animo editae, plus quan-doque mali in republica, vitio temporum,quam boni pariant, praecipue quando sunt denegotiis ad salutem, et tranquillitatem vtrius-que reipublicae comparatis. Quum igiturprincipis officium sit, diligentem adhibere ca-ram , ne quid omnino fiat, quod turbare pos-sit rem publicam ; (sup. §. zZo.) aequum
vtique etiam est, eius generis leges sine eiusConsensu non promulgari.
Atque ea quidem, quae dogmatica sunt, quum fierinequeat, vt reipublicae politicae obesse possintvnquam, nihil est, quod metuat ecclesia , quuminterno veritatis sensu conuictus admittere eädemdebeat princeps. Disciplina autem, quoniam itacomparata est, vt ad salutem non sit necessaria,noluit vtique Devs vtriusque reipublicae funda-tor, hanc eo rigore'praecipi, vt pereat ciuilisscocietas, imo contra saluti huius leges illae adtem-perandae sunt, quum mutua demum felicitatevtriusque contineatur felicitas, (sup. §. m.)
Adpo-