Pars I.
335
§. CCCLXIX.
In decretalibus exponendis .
Decretalium Gregor ii IX. collectio, quain aeademiis vtimur, epistolas continet, quibuspontifices ad casus speciales, dubiasque quae-stiones consulti responderunt- Illud extra omnedubium positum est, vnam harum interpre-tandarum viam este, adcuratam controuerfiae,et circumstantiarum tenere notitiam- Quaequum saepistime, neque ex decretali, nequeex integra pontificis epistola hauriri possit,ex historia eam repetendam este nemo est, quinon perspiciat.
Quae quum ita smt, quid mirum, qui hodieiuricano-nico dant operam, eos tantopere in historia eccle-siastica penitus excutienda desudare, Franc. Flo-rens, juris vtique ecclesiastici peritissimus copio-se necessitatem historiae ecclesiarum praecipue oc-cidentalium ad intelligentiam decretalium ostenditin ea oratione, quam de recta discendi iuris rationescripsit, eam que non ex vulgatis, sed ex coaeta-neis repetendam esse monumentis ostenderunt idluculentius et ipse, et Ianvs a Costa, suis in de-cretales commentariis, quos vtinam perfecissentintegros] Atque hoc non in recentiore hoc tan-tum, sed et multo magis in antiquo iure cum no-vo hoc coniungendo locum habere debet. Quidenim ? Quum in primitiua ecclesia disciplinanullo fere iure scripto continetur , vndeeius nobis arcessenda erunt principia , nisi ab an-tiqua eius obseruantia, atque vsu ? Ecquid au-tem aliud est antiquus vsus, quam antiquitatis ec-clesiasticae historia? ex qua hauriendae sunt occa-siones institutorum ecclesiasticorum, status eccle-siae, eiusque vicissitudines animo repraesentan-dae; rationes iuyis verae a spuriis secernendae
et